[go: up one dir, main page]

Jump to content

Moncure Daniel Conway

E Vicipaedia
Moncure Daniel Conway.

Moncure Daniel Conway (17 Martii 18325 Novembris 1907) fuit clericus et scriptor Unitarianus et abolitionista Americanus.

Vita et eruditio

[recensere | fontem recensere]

Conway natus est ex vetere familia Virginiae Falmuthi oppidi in Comitatu Staffordensi. Pater fuit dives agricola et vir honestus, possessor servorum, et iudex comitatus cuius domicilium, Domus Conwayana appellata, Falmuthi apud 305 Via King (nunc River Road) iuxta Rappahannock Flumen iam stat. Mater pueri, medica homoeopathica, domum curavit. Ambo parentes fuerunt Methodistae, patre Ecclesiam Episcopalem, matre Ecclesiam Presbyterianam relinquentibus. Pater et tres fratres "institutionem peculiarem" Meridionalis Americanae vehementer defenderunt; Conway quoque iuvenis servituti favebat, a consobrino Ioanne Moncure Daniel, editore Ricmondiae operante et persona cognominis, penitus motus.

In Collegio Dickinsonio diploma studiorum anno 1849 adeptus est, iurisprudentiae uno anno studuit, et tum clericus Methodista in Virginia factus est. Anno 1852, plerumque ob gratiam Radulphi Waldo Emerson, suae sententiae religionis et civilitatis omnino commutatae sunt, et in Schola Divinitatis Universitatis Harvardianae matriculavit, ubi diploma studiorum anno 1854 adeptus est, et a transcendentalismo motus, liberius abolitionista dicax factus est. Accitus Primae Ecclesiae Unitarianae Vasingtoniae in Districtu Columbiae accepit, ubi anno 1855 ordinatus, est sed propter eius sententiam contra servitutem anno 1856 dimissus est.

Cursus vitae

[recensere | fontem recensere]
Moncure Daniel Conway. Annus ignotus.

Ad Virginiam reditus, eius status abolitionisticus et fama coniunctionis cum conatu ad Antonium Burns liberandum, servum qui in Bostoniam effugerat, inimicitiam asperam vicinorum et amicorum excitavit, cum civitatem relinqueret. Ab 1856 ad 1861 fuit clericus Unitarianus in Cincinnati Ohii, ubi periodicum The Dial breviter edidit. Bello Civili Americano conflato, Conway Vasingtoniae nonnulla duodecim ex patris servis qui ex Virginia effugerant invenit, quos per Terram Mariae (iam civitatem servilem) in Ohium tutos prosecutus est. Cincinnatopoli commorans, Helenam Davis Dana duxit, sodalem fidei Unitarianae, feminista, abolitionista, cui quattuor liberos peperit. Contra priores disputationes intra familiam de servitute, Conway nuptam ad conveniendam familiam tulit; uxor autem mores meridianos violavit cum servam prae cognatis amplecta et osculata esset. Posthac, septendecim annos transierunt antequam in gratiam familiae restitui potuit.

Editor principalis periodici Commonwealth Bostoniae factus est, ubi The Rejected Stone (1861) et The Golden Hour (1862) conscripsit, potentia abolitionis servitutis argumenta. Anno 1862, praeter congregationem magis magisque degens, et causae abolitionismi nunc fovens, cum theologicus, liturgicus, socialis Unitarianismi soliti conservatismus socialis ei noniam satisfaceret, ministrationem Christianam reliquit. Postibi, sollicitam et incertam cum Unitarianismo coniunctionem tenebat, in America et deinde in Anglia, donec se ad ultimum ex religione eripuit.

Postica pars interior Cappellae Loci Meridiani apud Finsburgum. Photographema circa 1870.

Anno 1863, abolitionistae Americani Conway petiverunt ut Londinium proficisceretur ducesque Britanniarum Regni suaderet Bellum Civile Americanum abolitionis bellum esse. Ab Anglicis motus, Conway deinde Civitates Confoederatas Americae contegit "pro principibus contra servitutem hominibus Americanis,"[1] conservationem Foederis, bello composito, pro manumissione servorum praebens. Fautores eorum studium cito et irate terminaverunt. Potius quam ad suos in America redire, ubi non iam acceptus videbatur, Venetiolae in Italia breviter commoratus est, ubi uxorem et liberos iterum coniunxit.

Anno 1864, clericus factus est Cappelli Loci Meridiani et dux Societatis Religiosae Loci Meridiani Finsburgi in vico Londiniensi sitae. Uno autem ex eis liberis mortuo, theismum eodem anno reliquit. Sua sententia a transcendentalismo Emersoniano ad cogitationem liberam more humanistico movere continuabat. Congregatio Loci Meridiani Place et Conway mox communitatem cum Unitarianismo reiecit.

Moncure D. Conway infantem tenet. Photographema circa 1884 factum.

Uno anno ex Novembri 1865, Aedes Clevelandiana conductae sunt ut Conway vesperis dierum solis "classes laborantis adloqui" posset; spectatores autem fuerunt exornati inferioris classis mediae homines.[2] Conway dux Loci Meridiani donec 1886 mansit, cum Stanton Coit, unus ex auctoribus motus ethici, in eius loco substitutus esset; quo duce, nomen Loci Meridiani in Societatem Ethicam Loci Meridiani nominatum est. Coit autem anno 1892 abscessens, Conway, iterum dux creatus, usque ad mortem meruit.

Londinii frequentabat Conway salon Petri et Clementiae Taylor, rerum novarum cupidorum in domu Alberici in vico Colle Campdeniano Londinii Occidentalis habitantium. Socius factus est Clementiae "Pen and Pencil Club," sodalitate sub cuius aegide opera scriptorum et artificum lecta et exhibita sunt.[3] Conway ad Collem Nottingensem migravit ut locum prope familiam Taylor apud domum Alberici incolaret.[3]

Anno 1868, Conway fuit unus ex quattuor oratoribus in prima acroasi publica suffragium mulierum in Magna Britannia suadente. Inter suos familiares in litteris et scientia fuerunt Robertus Browning, Thomas Carlyle, Carolus Darwin, Carolus Dickens, et Carolus Lyell. Inter 1870 et 1890, ad Civitates Foederatas interdum navigabat, ubi anno 1875, in gratiam familiae tandem restitutus est.

Anno 1897, Conway et uxor Londinio ad Urbem Novum Eboracum redierunt quia Ellen, morbum letalem patiens, in sua patria mori exoptabat; quae tandem die Christi Natalis mortua est. Paene eodem tempore, Bello Hispano-Americano imminente, Conway, a civibus Americanis penitus abalienatus, Franciam migravit ut se reliquum vitae ad litteras et motum pacis dederet. Solus in sua insula Lutetiae vita decessit die 15 Novembris 1907. Aedes Conwayanae in vico Holborn Londinii ex eo appellantur.

Praeter res supra perscriptas, Conway permultos tractus in actis diurnis et saltem viginti-unum libros protulit:

  • Tracts for To-day (1858)
  • The Natural History of the Devil (1859)
  • The Rejected Stone, or, Insurrection versus Resurrection in America (1861)
  • The Golden Hour (1862)
  • Testimonies Concerning Slavery (1864)
  • The Earthward Pilgrimage (1870)
  • Idols and Ideals (1871)
  • Republican Superstitions (1872)
  • The Sacred Anthology (ed., 1873)
  • Idols and Ideals (1877)
  • Demonology and Devil-Lore (2 vol., 1878)
  • A Necklace of Stories (1879)
  • Thomas Carlyle (1881)
  • The Wandering Jew and the Pound of Flesh (1881)
  • Emerson at Home and Abroad (1882)
  • Pine and Palm (2 vols., 1887)
  • Life and Papers of Edmund Randolph (1888)
  • The Life of Thomas Paine cum adumbratione Paine a Gulielmo Cobbett (2 vol., 1892)
  • Solomon and Solomonic Literature (1899)
  • Autobiography (2 vol., 1900)
  • My Pilgrimage to the Wise Men of the East (1906)

Nexus interni

  1. Anglice: "on behalf of the leading antislavery men of America."
  2. Conway 2012:48.
  3. 3.0 3.1 Moncure Daniel Conway, Autobiography Memories and Experiences of Moncure Daniel Conway, vol. 2 (Elibron.com, Iunio 2001, ISBN 9781402166921), 14.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Burtis, Mary Elizabeth. 1952. Moncure Conway, 1832–1907. New Brunswick: Rutgers University Press.
  • Conway, Moncure Daniel. 2012. Autobiography: Memories and Experiences of Moncure Daniel Conway. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9781108050616.
  • d'Entremont, John. 1987. Southern Emancipator: Moncure Conway: The American Years, 1832–1865. Oxford University Press.
  • Easton, Loyd D. 1966. Hegel's First American Followers: The Ohio Hegelians: J. D. Stallo, Peter Kaufmann, Moncure Conway, August Willich. Athenis Ohii: Ohio University Press.
  • Good, James A., ed. 2003. Moncure Daniel Conway: Autobiography and Miscellaneous Writings. 3 volumes. Bristolii: Thoemmes Press.
  • Good, James A., ed. 2004. The Ohio Hegelians. 3 vol. Bristolii: Thoemmes Press.
  • Howe, Charles A. (Biographia.) Dictionary of Unitarian & Universalist Biography.
  • Walker, Peter. 1978. Moral Choices: Memory, Desire, and Imagination in Nineteenth-Century American Abolition. Rubribaculi: Louisiana State University Press.
  • Wilson, James Grant, et John Fiske, eds. 1887. Appleton's Cyclopedia of American Biography. Vol, 1, 711–712. Novi Eboraci: D. Appleton and Company.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]