[go: up one dir, main page]

Jump to content

Olivia de Havilland

Latinitas bona
E Vicipaedia
Olivia de Havilland Insigne Artium Nationale accipit anno 2008, a praeside Georgio W. Bush concessum.

Olivia Mary de Havilland (nata Tokii die 1 Iulii 1916; mortua Lutetiae die 25 Iulii 2020[1]) fuit actrix Britanno-Americana, primo partibus puellarum innocentium, deinde partibus maioris momenti nobilis famosissima. Quae, parentibus Britannis nata, cum Ioanna Fontaine, sorore minore et actrice futura, anno 1919 in Californiam migravit. In pellicula Gone with the Wind (1939) partes Melaniae Hamilton egit, et in octo pelliculis cum Errol Flynn apparuit, quarum notissimae sunt The Adventures of Robin Hood (Gesta Roberti Hood, 1938), Dodge City (1939), Santa Fe Trail (Iter in Sanctae Fidei fanum, 1940), They Died with Their Boots On (Qui calceati mortui sunt, 1941). Una ex ultimis actoribus fuit qui in vita ex aetate aurea Ruscisilvensi erat.

Olivia de Havilland partes Melaniae in Gone with the Wind agens.

Olivia de Havilland Praemia Academiae actricis optimae consecuta est ob actionem in pelliculis To Each His Own (Unicuique fatum suum, 1946) et The Heiress (Filia heres, 1949). De Havilland et Fontaine sunt soli eorumdem parentium liberi qui praemium optimorum histrionum acceperint ambi.

De Havilland, puella in Ecclesia Episcopali educata, omnem per vitam Episcopaliana mansit.[2] Annis 1970, una ex primis lectoribus femineis in Cathedrali Americana Lutetiensi facta est, ubi in ordinaria lectionum scripturarum rota erat. Etiam senex anno 2012, in maioribus diebus festivis legebat,[3] Christi natali et Pascha non exclusis. "Pensum est quod amo," ait.[4]

Civis Civitatum Foederatarum[5] in re publica avide versata est, ut curis pietatibusque civicis perfungeretur.[6] Cum Factione Democratica consociata, pro Franklino Delano Roosevelt anno 1944 vehementer prensavit.[7]

Pelliculae selectae

[recensere | fontem recensere]
  1. 'Gone With the Wind' star Olivia de Havilland dies at 104. . EW.com .
  2. Whalon 2012.
  3. Whalon 2012.
  4. Meroney 2006.
  5. "Olivia de Havilland Fast Facts," CNN.
  6. Meroney 2006.
  7. Meroney 2006.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Olivia de Havilland spectant.