[go: up one dir, main page]

Jump to content

Henricus Lübke

E Vicipaedia
(Redirectum de Henricus Luebke)
Wikidata Henricus Lübke
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Lübke: imago
Henricus Lübke: imago
Henricus Lübke: subscriptio
Henricus Lübke: subscriptio
Nativitas: 14 Octobris 1894; Sundern
Obitus: 6 Aprilis 1972; Bonna
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Wilhelmine Lübke

Memoria

Sepultura: Q52158849
Hinricus Lübke anno 1959

Henricus Lübke (Theodisce: Heinrich Lübke) vir publicus Christianae Democraticae Unionis Germaniae (Theodisce: "Christlich Demokratische Union Deutschlands", "CDU"). Ille erat secundus Praeses Foederalis rei publicae Germaniae ab anno 1959 usque ad 1969.

Frater eius Fridericus-Gulielmus Lübke annis 1951 - 1954 praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae erat.

Antequam praeses factus est

[recensere | fontem recensere]

Interfuit Bello Orbis Terrarum I annis 1914 ad usque 1918. Studebat annis 1913/1914 et 1919 ad usque 1924 Bonnae Monasterii Berolini rebus rusticis et Oeconomiae. Lübke annis 1931 ad usque 1933 diaetae Borussiae socius fuit legatus factionis Catholicae (Theod.: "Zentrum"). Postquam nazistae rerum potiti sunt Henricum Lübke saepenumero in carcerem iecerunt. Post bellum Factioni Christianae Democraticae se adiunxit. Fuit legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae annis 1946 ad usque 1954 et annis 1947 ad usque 1952 minister rerum agrariarum eius terrae. Annis 1953 ad usque 1959 etiam legatus Diaetae Foderalis fuit. Anno 1953 etiam Administer Foederalis Rei Agrariae electus est.

Praeses Rei Publicae Foederalis

[recensere | fontem recensere]

1 Iulii praeses electus 12 Septembris officium iniit. Saepe res publicas alienas, praesertim in Africa visitavit. 1 Iulii 1964 iterum electus est. Paulo post Lübke morbo cerebri affectus est et interdiu orationibus suis invitus homines laetitia afficiebat. Itaque 30 Iunii 1969 officium reliquit.

Post officium

[recensere | fontem recensere]

Morbo affectus Lübke non multum efficere potuit. 6 Aprilis 1972 mortuus est.

Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)