[go: up one dir, main page]

Jump to content

Flaviviridae

E Vicipaedia
Familia : Flaviviridae 

Flaviviridae sunt familia virorum, quibus homines et alia mammalia ut hostes naturales prosunt. Flaviviridae maximam partem extenduntur per vectores inter arthropoda, plerumque culicidas et ixodida. Familia ex febri flava appellatur, morbo a viro typico Flaviviridarum effecto. Febris flava vicissim appellatur, quia morbum regium in aegris efficere solet.[1] Sunt in familia plus quam centum species, in quattuor genera digestae. Inter morbos notissimos cum hac familia consociatos sunt hepatitis (hepacivira); syndromae haemorrhagicae, abortus, et morbus mucosus fatalis (pestivira); ac febris haemorrhagica et encephalitis (flavivira).[2][3]

Flaviviridis sunt genomata RNA monopartita, linearia, singulis polaritatis positivae filis, a 9.6 ad 12.3 chiliobases longa. Flaviviridarum 5'-termini methylatum nucleotidorum tegimen ferunt, cum alia huius familiae vira tegimino carent et internum situm aditialem ribosomatum habent.

Structura viriontum

[recensere | fontem recensere]

Particulae virales involvuntur geometriis icosahedralibus et sphaericis, circa 40–60 nanometra per diametrum.[2]

Genus Structura Symmetria Capsidum Ordinatio genomica Segmentatio genomica
Hepacivirus Quasi icosahedrale Pseudo T=3 Involutum Lineare Monopartitum
Flavivirus Quasi icosahedrale Pseudo T=3 Involutum Lineare Monopartitum
Pegivirus Qusai icosahedrale Pseudo T=3 Involutum Lineare Monopartitum
Pestivirus Quasi icosahedrale Pseudo T=3 Involutum Lineare Monopartitum

Momentum clinicum

[recensere | fontem recensere]

Inter maiores morbos a Flaviviridis effectos sunt:

  1. "Flaviviridae". Microbe Wiki 
  2. 2.0 2.1 "Viral Zone". ExPASy 
  3. ICTV. "Virus Taxonomy: 2014 Release" 
  4. Paula et al. 2009.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Paula, T., Pablo R., Eugenia V., Pablo B., Sabino P., et José M. 2009. New drug targets for hepatitis C and other Flaviviridae viruses. Infect. Disord. Drug Targets 9(2):133–147. PMID 19275702. doi:10.2174/187152609787847749.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]