[go: up one dir, main page]

Jump to content

Basilius Polenov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Basilius Polenov
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Polenov: imago
Basilius Polenov: imago
Nativitas: 1 Iunii 1844; Petropolis
Obitus: 18 Iulii 1927; Polenovo
Patria: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Dmitriy Vasilevich Polenov; Mariya Polenova
Coniunx: Natalya Yakunchikova
Proles: Dmitry Polenov
Familia: House of Polenov

Memoria

Sepultura: Regio Tulensis

Basilius Demetrii filius Polenov (Russice: Василий Дмитриевич Поленов, tr. Vasilij Dmitrievič Polenov; 18441927) fuit pictor Russicus.

Basilius Polenov natus est 20 Maii[1] anno 1844 Petropoli. Eius pater, Demetrius Polenov, erat historicus.

Basilius educatus est in Academia Artium Petropolitana. Postea, annis 18721876, in Italia et Francia studebat. In Bello Russo-Turcico (annis 18771878) sicut pictor correspondens participavit. Ab anno 1878 fuit membrum Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).

B. Polenov. Cavaedium Moscuense

Ab extremo decennio 188 Polenov ut plurimum topias creabat, quarum sunt, e.g., Cavaedium Moscuense («Московский дворик», anno 1878), Hortus aviae («Бабушкин сад», anno 1878), Stagnum obductum («Заросший пруд», anno 1879). Nonnullae eius picturae, e.g. Christus et peccatrix («Христос и грешница», annis 18861887), dedicatae sunt fabulis Euangelii.

Ab decennio 188 Basilius Polenov etiam picturae theatrali multo contribuit.

Annis 18821895 Polenov in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi docebat. Discipuli eius fuere Isaacus Levitan, Constantinus Korovin, Elias Ostrouchov, Abraham Archipov, Alexander Golovin, etc. Anno 1893 electus est membrum Academiae Artium Petropolitanae.

Basilius Polenov, anno 1926 titulo Artificis Popularis RSFSR affectus, mortuus est 18 Iulii anno 1927 in villa Borok (quae ab anno 1931 Polenovo dicitur) regionis Tulensis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Polenov spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani •