[go: up one dir, main page]

Jump to content

Attalus I

E Vicipaedia
Marmorea effigies Attali I, post annum 200 a.C.n. sculpta
(Museum Pergami, Berolini)

Attalus I (Graece: ῎Ατταλος), cognominatus Soter (Σωτήρ, "salvator") (natus anno 269 a.C.n.; mortuus anno 197 a.C.n.) regnum hellenisticum Pergami in Asia Minore (nunc Turcia) 241-197 a.C.n. imperio rexit. Primus Attalidarum nomen regis accepit.

Attalus magnam victoriam de Galatis reportavit, Gallorum gente quae 280 ferme a.C.n. e Thracia in Asiam Minorem migravisset eiusque regiones vastavisset. Galatis superatis Attalus cognomen „Soter“ („salvator“) regiumque nomen sibi adrogavit.

Attalus cum amicus populi Romani appellatus esset et opem ei in debellando rege Macedonico Philippo V tulisset ipse classi mare Aegeum circumnaviganti praefuit. Anno 197 apoplexia ictus cum in quadam contione in Boeotia oraret septuagesimum et secundum agens annum defunctus est. Fuerunt ei quattuor fili, quorum maiores Eumenes II et Attalus II ei in regno Attalidorum habendo successerunt.

Quo loco ortus sit

[recensere | fontem recensere]

Etiamsi de ortu atque educatione eius pauca referuntur constat matrem eius filiam Achai, patrem Attalum stirpem fratris cuiusdam Philaetaeri fuisse, qui cum apud ludos Olympicos palmam vicisset Pergamena in arce quodam monumento honoratus est.[1] Illo autem cum a Philetaero adoptatus esset iam anno 263 defuncto Eumenes ad regnum pervenit et Attalum filium adrogavit.

Quomodo victoriam de Galatis reportaverit

[recensere | fontem recensere]
Gallus moriens

Circa annum 278 magnus numerus Gallorum a Graecis Γαλάται ("Galatae“) nuncupatus cum e Thracia in Asiam Minorem transmigraverat multas civitates adfinitas vastavit sibique alias nonnullas subiecit. Iam Philetaerus primus Pergamenorum rex vitam pulsandis Gallorum incursionibus consumpsit, Eumenes quidem eis vectigalia solvere consuevit. Attalus a Livio autem primus rex commemoratur qui quotannis stipendia eis solvere recusavit.[2], qua obstinatione ira incensi Galatae fines eius invaderunt. Haud procul a fontibus Caeci fluminis Attalus contra Gallos copiis suis magnam victoriam adeptus est. Hostibus superatis more Antiochi I titulum (σωτήρ soter) assumpsit atque se ipse regem intitulavit. Haec ut ingens victoria aeternae memoriae mandaretur, magnam effigiem Minervae in aede eius quae in summa arce Pergamorum sita erat curavit erigi.[3] Hac victoria Attali nomen tota in Asia Minore inclaruit Pergamenumque regnum sui iuris constituit.

Quomodo regnum a Seleucidis defenderit

[recensere | fontem recensere]

Quibusdam annis post hanc primam victoriam, cum Galli foedus cum Antiocho Hierace, fratre minore natu Seleuci II, qui Sardibus suum constituerat dominatum, icissent regno iterum bellum intulerunt. Attalus compluribus proeliis Gallos itemque Antiochum Hieracem devicit, quorum ultimum gestum est anno 228 v. Chr. in Caria.[4] Memorandi causa novis statuis templum Minervae exornatum est, quarum altera ingentem effigiem regis fuisse, altera duas celeberrimas statuas a sculptore Epigono exsculptas exhibuisse fertur.[5]

His pugnis confectis Attalus totius fere Asiae Minoris usque ad Tauros montes potitus etiam Seleuco III prospere resistere valuit, donec ille anno 223 v. Chr. in agmine trucidatus est. Achaeus quidam quem Seleucus ante quam mortuus est gubernatorem Asiae Minoris nominavisset Attalum acriter impugnans fines Seleucidarum iterum usque ad limina Pergamorum propagavit quamquam arcem ipsam oppugnare ei non contigit. Ille autem postquam gloriae cupidine adductus se ipse regem proclamaverat ab Antiocho III anno 216 persecutus Sardium in munitionibus oppugnatus demum 213 arce expugnata decapitatus est. His rebus gestis Pergamorum regnum etsi a Seleucidis vastari passum est iterum in pristinum statum reductum est.

Primum bellum Macedonicum

[recensere | fontem recensere]
Partes orientales maris interni anno 218 a.C.n.

Attalus cum dehinc a Seleucidis inhibitus sit, ne regni fines ad orientem propagaret animum ad hesperias partes vertens anno 219 a.C.n. pactum cum foedere Aetolico icit. Cum Philippus V rex Macedonum foedere facto anno 215 a.C.n. Karthaginis in secundo bello Punico auxilio venisset, Attalus rem publicam Romanam instigavit, ut vitandi illius dominatus in Graecia causa foederi Aetolico se iungeret. Deinde anno 210 a.C.n. Attalus cum imperator aucti foederis esset electus qui Philippum Graeciae liminibus pulsaret, Aeginam insulam cepit.

Vere ineunte Philippus Graeciam invadit Aetolosque duce Pyrrhia duobus proeliis apud Lamiam devicit. Mense Iulio Attalus classem suam 35 navium cum 25 navibus proconsulis Publi Sulpici Galbae Maximi iunxit et annum classem Macedonum varia fortuna impugnans complevit. Denique autem in fines suas reverti coactus est ut eas ab incursionibus Bithyniae regis Prusias I defenderet, qui Philippo foedere se iunxerat. Postquam etiam Romani copias suas e Graecia ad Carthaginienses ex Italia pellandos abstulerunt Aetoli anno 205 a.C.n. pacem apud Phoenice composuerunt.

Alterum bellum Macedonicum

[recensere | fontem recensere]

Vere anni 201 ineunte Philippus V Samum classemque Ptolemaeorum ibi hibernantem occupavit, ne Macedoniae litora diutius minari possent. Haec ubi comperit Attalus cum Rhodiis civitateque Byzantio atque Cyzico foedus icit. Tamen neque his cum sociis pugna navali prope Chium facta Macedones comprimere valuit. Paulo post cum Philippus V iterum in Asiam transvectus Pergamenas arces oppidaque incendiis popularet Attalus legatos Romam misit oratum, ut sibi maiore vi auxilio venirent.

Anno 200 Athenienses cum severiter a Macedonibus Atticam invadentibus premerentur Attalum, qui forte classem Aeginam tuentem inspexerat, in urbem suam invitaverunt.[6] Attalo pervento eum egregiis honoribus affecerunt tribumque in eius memoriam nominaverunt. Suadente consule Sulpicio Galba Romani denique Philippo bellum indixerunt. Primum Andrum insulam ceperunt Attaloque eam dominare, sibi praedam adrogaverunt. Tamen plura munimenta praeter Acanthum et Oreos in Euboea insula sita expugnare nequiverunt. Belli statione peracta Attalus Sacra Eleusinia dignatus spectare paulo post Pergamas reversus est.

Ineunte anno 197 proconsul Titus Quinctius Flamininus Attalum Thebas vocavit oratum, ut Boeoti armis in Philippum surgerent. Attalus cui primum orandum erat, vix contionari inceperat cum repente apoplexia strictus est. Pergamum delatus Attalus I paulo post e vita egressus est[7]

  1. Hansen p. 19; Schalles p. 41–45: FdD III 1, p. 257 Nr. 432 (Proxenie für Philetairos, seinen Sohn Attalos und Eumenes in Delphi); IvP 10-11 (Ehrenmonument für Attalos' Wagensieg).
  2. Livius 38, 16.
  3. Inscriptio (IvP 20): „Rex Attalus cum apud Caecum Galatas tolistoagos superaret hoc anathema deae Athenae (dicat)“
  4. Hansen p. 35.
  5. Anathema Epigenis (IvP 29): „Rex Attalup. Epigenes et duces qui contra Galatas pugnaverunt hoc munus Iovi atque Minervae. Opus Epigoni.“ Alterae inscribitur (IvP 21-28): „Rex Attalus haec munera Minervae victoriarum gratia. Pugnae in hellespontica Phrygia facta contra Antiochum causa. Pugnae contra tolistoagos tectosagosque Gallos Antiochumque apud Aphrodisium causa. Pugnae contra tolistoagos Gallos apud Caecum flumen causa. Pugnae contra ... Antiochum et Selgem oppidum causa. Pugnae ... contra Lysiam aliosque duces Antiochi causa. Pugnae apud ... contra Antiochum factae causa. Pugnae contra Antiochum ... in Caria causa.“
  6. Facta belli huius anni apud Polybium 16 et Livium 31-33 referuntur.
  7. Livius 33, 1-2; plenius de moribus virtutibusque Attali in libro 33, 21 narratur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bernard Andreae: Die Schönheit des Realismup. Zabern, Moguntiae 1998, ISBN 3-8053-2348-4.
  • Esther V. Hansen: The Attalids of Pergamon. 2. ed., rev. et exp. Cornell University Press, Ithaca NY 1971, ISBN 0-8014-0615-3.
  • Wolfgang Radt: Pergamon. Geschichte und Bauten einer antiken Metropole. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1999, ISBN 3-534-13414-1.
  • Hans-Joachim Schalles: Untersuchungen zur Kulturpolitik der pergamenischen Herrscher im dritten Jahrhundert vor Christup. Wasmuth, Tubingae 1985, ISBN 3-8030-1757-2 (Istanbuler Forschungen 36).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Attalum I spectant.