Asmus Iacobus Carstens
Asmus Iacobus Carstens (natus die 10 Maii 1754 apud Sanctum Georgium Sliasvigis, mortuus die 25 Maii 1798 Romae) fuit pictor et delineator Germanicus et Danicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Asmus Iacobus Carstens vitam pictoris sibi excogitavit cum in cathedrali ecclesia Sliasvigis opera Georgii Ovens Rembrandi discipuli aspexisset. Cretio a parentibus accepta in studia artium vix sufficiebat, ideo quinque annos opera ei fuerunt in taberna vinaria(en)(d) danda. Anno 1776 Hafniam iit, ubi artibus extra academiam se dedicavit: collectio statuarum videlicet magis auxiliabatur quam diciplinae academicae. Stipendiorum accipiendorum causa universitatem non omnino neglexit: quae Asmum procacem denique dimisit. Carstens iter Italicum in septentrione Italiae interrumpere debuit et Lubecam reversus homines permultos depinxit. Tali in munere Carolus Ludovicus Fernow criticus eum cognovit, qui postea eius vitam descripturus erat.
Demarcho Christianon Adolpho Overbeck agente iter Berolinense ei patefactum est. Qua in urbe paupertas et vita modesta non deponi potuerunt, antequam opus magnum crearet de angelis alienatis (Der Sturz der Engel). Unde professor academicus factus est et porro diaetas publicas magnas ornaret ministro Friderico Antonio de Heynitz mediatore. Nunc licuit visere Romam, ubi anno 1792 advenit. Carstens Michaelem Angelum et Raphaëlem sibi imitandos elegit. Cum compatriotas nimis otiosos reprehendisset, labor eius ab istis viris sauciis reiectus est. Quo maior fuerunt laudes Romanorum et peregrinorum. Expositio operum mense Aprili 1795 habita, quo publice invitatum est, plausui fuit. Berolinenses autem, qui reditum postulaverunt, mora Romana continuata offendit. De annuis alimentis Berolinensibus desperandum erat, ut inopia iterum in vitam invaderet. Ab egentia eum mors redemit.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Carstens exempla antiqua numquam examussim redditurus nova in antiquorum spiritu confecit. Proh dolor pictura olearia serius incepta est, ut magna non iam creari possent. Delineationes et hydrochromata saltem notiones de antiquitate nobis optime tradunt. Bertel Thorvaldsen et alii arte Asmi Iacobi moti sunt. Quod cum ita sit: multa opera contemporaneis ignota erant. Homerus, Pindarus, Sophocles, Aeschylus, Gulielmus Shakesperius et Ossianus argumenta dederant. Artificia plura sarta et tecta conservant urbes Vimariae, Hafniae et Berolini.
Opera alia selecta
[recensere | fontem recensere]- Die Schlacht der Kentauren und Lapithen
- Die Überfahrt des Megapenthes
- Das Gastmahl Platons
- Die Nacht mit ihren Kindern
- Das Traumorakel des Amphiaraos
- Die singenden Parzen
- Argonautenzyklus (cyclus Argonautarum; post mortem delineavit Iosephus Antonius Koch)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Asmum Iacobum Carstens spectant. |