[go: up one dir, main page]

Jump to content

Astronautica

E Vicipaedia
Telescopium spatiale Hubbleanum super Tellurem per missionem STS-109.

Astronautica,[1] sive cosmonautica, est ars (vel theoria) et facultas itinerum in spatium praeter atmosphaeram Telluris faciendorum. Volatus spatialis est una ex eius principalibus adhibitionibus, et scientia spatialis est eius disciplina praestans.

Vocabulum astronautica (primum astronautique in sermone Francogallico) annis 1920 fictum est a J.-H. Rosny, praeside academiae Goncourtianae, cum vocabulo aeronautica congruens.[2] Quia ambae disciplinae inter se multum congruunt, vocabulum aerospatium ambas semel describere saepe adhibetur. Robertus Esnault-Pelterie aviator Francicus primum librum de hac nova indagationis disciplina anno 1930 edidit.[3]

Vocabulum praeterea cosmonautica (Francogallice primum cosmonautique) annis 1930 ab Ary Sternfeld in Initiation à la Cosmonautique introductum est,[4] cuius libri causa Praemio Roberti Esnault-Pelterie, ad ultimum Praemium Astronauticae Societatis Astronomicae Francicae appellato, anno 1934 ornatus est.[5]

Sicut in aeronautica, opus circumscriptionibus massae, temperaturae, viriumque externarum est, ut adhibitiones in spatio circumiectis extremis resistere possint, inter quae magnum vacuum, verberatio radiationis ex spatio interplanetario, et magnetae humilis Telluris orbitae zonae. Vehicula astronavium immitendarum ​permagnis viribus resistere debent, cum satellites magnas temperaturae mutationes brevissimis temporibus pati possint.[6] Extremae massae circumscriptiones faciunt ut ingeniarii astronautici massam in designationibus imminuant, ut quam maximum sit onus mercatorium quod orbitam attinet.

Prima astroncuticae historia est res coniecturarum: prima itineris spatialis mathematica ab Isaaco Newtono in Philosophiæ Naturalis Principia Mathematica libro anno 1687 edito constituta est.[7] Alii mathematici, sicut Leonhardus Eulerus Helveticus et Iosephus Ludovicus Lagrange Francico-Italicus, saeculis duodevicensimo et undevicensimo inventa maximi momenti fecerunt. Nihilominus, austronautica disciplina practica solum medio saeculo vicensimo facta est. E contrario, volatus spatialis Iulium Verne, H. G. Wells, aliosque scriptores vehementer tenebat. Saeculo vicensimo ineunte, Constantinus Tsiolkovsky, cosmista Russicus, aequationem rochetalem derivavit, praestantem propulsionis in rochetis conditae aequationem, quod vicissim computari sivit ultimam rochetae velocitatem e massa astronavis (), coniuncta massa propellantis et astronavis (), et velocitate consumptionis propellantis ().

Ante annos 1920 ineuntis, Robertus H. Goddard Americanus rochetas a liquidis propulsas evolvebat, quae post aliquot decennia factae sunt pars necessaria in designationibus V-2, Saturni V, aliarumque rochetarum notissimarum

Praemium Astronauticae (Francice Prix d'Astronautique), a Societate Astronomica Francica permissa, fuit primum praemium huius rei causa concessa. Hoc arbitrium, a Roberto Esnault-Pelterie cum Andrea Ludovico Hirsch constitutum, ab anno 1929 ad annum 1939 concedebatur, studium itinerum interplanetariorum et astronauticae agnoscens.

Ante mediis annis 1950, cursus spatialis inter USSR et Civitates Foederatas iam coeperat, pars belli frigidi.

Subdisciplinae

[recensere | fontem recensere]

Quamquam ipsa astronautica res subtilissima late existimatur, ingeniariis et eruditis opus huic disciplinae dantibus multas disciplinas distinctas discere debent, inter quas sequentes.

Disciplinae coniunctae

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. "lingua ­ inquit ­ qua Neotonius principia philosophiae naturalis nobis tradidit, quae quasi fundamentum doctrinae machinali astronauticae subiciuntur": Ioannes Carolus Rossi, Latinitatis vestigia recentissima
  2. "Archived copy" .
  3. "Archived copy" .
  4. Gruntman, Mike (2007). From Astronautics to Cosmonautics. p. 21. ISBN 978-1419670855 .
  5. l'Astronomie, 1934, p. 325–326.
  6. Sellers, Understanding Space: An Introduction to Astronautics, ed. secunda (McGraw-Hill, 2000).
  7. Bate, Mueller, et White, Fundamentals of Astrodynamics (Novi Eboraci: Dover, 1971).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Davies, Mark. 2003. The standard handbook for aeronautical and astronautical engineers. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0-07-136229-0.
  • Gruntman, Mike. 2007. From astronautics to cosmonautics. Caropoli Septentrionali Carolinae Meridianae: Booksurge. ISBN 9781419670855.
  • Kiselev, Anatolij I., et al. 2003. Astronautics: summary and prospects. Vindobonae: Springer. ISBN 3-211-83890-2.
  • Walter Ulrich. 2008. Astronautics. Weinheim: Wiley-VCH-Verlag. ISBN 978-3-527-40685-2.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad astronauticam spectant.