[go: up one dir, main page]

Jump to content

Astrocytus

E Vicipaedia
Astrocytus viridi colore auctus.

Astrocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso centrali, ob formam stellae similem ita nominati (Graece ἀστήρ). In cerebro ceteras cellulas gliales numero superant. Talibus officiis fungi creduntur[1]ː

  • Velut viscum structuram sustinent et intervalla inter neura servant.
  • In fetu neura nascentia ad iustum locum ducunt.
  • Nutrimenta a sanguine ad neurona transferunt et parvam quantitatem glycogeni condunt.
  • Capillaria in cerebro ita moderantur ut impermeabile saeptum inter sanguinem et encephalum fiat.
  • Vulnera sarciunt et cicatrices ducunt.
  • Nonnullos neurotransmissores sorbent (glutamatum et Acidum γ-aminobutyricum), eorum actioni terminum imponentes.
  • Sorbent quoque supervacanea ionta K+ in liquido encephalico, quorum si modum excessit numerus causa epilepsiae fit.
  • Synapses neuronum moderantur, sive filamenta inter neura adiacentia protrudentes retrahentesque sive per signa chemica.
  • Iunctiones cavae (Anglice gap junctions) inter neura et astrocytos inventae sunt quae communicationem chemicam permittunt. Ipsi astrocyti nonnumquam neurotransmissores quosdam in spatium extracellulare emittunt. Proteinum thrombospondinum emittunt quo neura ad novas synapses connectendas incitant, quod ad memoriam et discendi facultatem pertinere creditur[2].

Astrocyti senescentes aut alia quadam de causa debiles ad neurodegenerativos morbos multum conferunt.

  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 5.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.167-8.
  2. Karen S. Christopherson, Erik M. Ullian, Caleb C.A. Stokes, Christine E. Mullowney, Johannes W. Hell, Azin Agah, Jack Lawler, Deane F. Mosher, Paul Bornstein et Ben A. Barres, «Thrombospondins Are Astrocyte-Secreted Proteins that Promote CNS Synaptogenesis », Cell, 2005ː 421-433

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Barbara Di Benedetto, Astrocytes : methods and protocols, Humana Press, 2019.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]