[go: up one dir, main page]

Jump to content

Apopis

E Vicipaedia
Apopis a deo Athom debellatus.
Apophis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
aA
p p
I15
Translitteratio ˁɜpp

Apŏpis,[1] sive minus accurate Apōphis,[2] Aegyptie ˁɜpp, ex origine fortasse /ʕaʀˈpʰaːpʰ/, serius /ʕaˈpʰoːpʰ/.[3] est deus, vel potius daemon, in religione Aegyptia. Apopis est symbolus qualitatis ỉzf.t, id est conturbationis, falsitatis, iniuriae, ingens serpens qui cotidie solem edere petit.

In scriptis Religiosis

[recensere | fontem recensere]

Secundum Cosmogoniam Latopolitanam, Apopis ortus est ex nerva umbilicari Solis, modo nati:

isAt&r Z9
D40
nw
z
npAa
t F51
nwH8
Z1
Aa18ir
n
z
M
nw nw nw
mwx
p
F51
nw
Hw
F51
D
n
mH
a
WV20V20D
W t
nw
f
aA
p p
I15

ỉs ɜ tr.n=s npɜ sɜ=s ỉry.n=s m-ẖnw mw ḫp<r=f> n ḥf n mḥ-ˁ.w 120 ḏd.tw n=f ˁpp
Cosmogonia Latopolitana, v. 206
Tum quidem (Neith) sustulit nervam umbilicarem filii sui quem fecerat in aqua, et (nerva) facta est serpens cubitorum 120, dictus Apopis.

Itaque haud mirum est si aliter Aegyptii Apopin fratrem Solis fecerint, ut nobis per Plutarchum tradit Eudoxus:

ἄλλος δὲ λόγος ἐστὶν Αἰγυπτίων, ὡς Ἄποπις Ἡλίου ὢν ἀδελφὸς ἐπολέμει τῷ Διί, τὸν δ’ Ὄσιριν ὁ Ζεὺς συμμαχήσαντα καὶ συγκαταστρεψάμενον αὐτῷ τὸν πολέμιον παῖδα θέμενος Διόνυσον προσηγόρευσε.
Plutarchi, De Iside et Osiride 365d[1]
Alia autem narratio est Aegyptiorum, secundum quam Apopis, qui est Solis frater, bellum gessit in Iovem, Osirin autem Iuppiter simul pugnantem et simul subvertentem secum hostem, filium adoptatum Bacchum appellavit.

In litteris aliis

[recensere | fontem recensere]

Fieri potest ut Apopis speciem serpentis veri aemuletur, nam in Papyro Musei Brooklynensis 47.218.48/.85, quae Tractatus Aegyptius Ophiologiae nuncupatur, hanc descriptionem invenimus:

i
r
HfI12aA
a
mDAt
n
aA
p
pZ6wn
n
n
fd
S
r
t Z5
rDr
r
mDAt
f
X
t Z1 f
HDraiWHw
Z2
Z1Z1Z1Z1tmr Z1
f
p
z
HWHwA2fz
Z1 A1
m&t Z6
f
HrZ1aZ1

[Ỉr] ḥf ˁɜ n ˁpp: wnn=f dšr.t r ḏr=f, ẖ.t=f ḥḏ, ỉw ḥw.w 4.t m rɜ=f; pzḥw=f z, mt=f ḥr-ˁ(.wy)
Tractatus de Ophiologia, 1.16 §15
Quod ad Serpentem Magnum Apopis pertinet: est ruber totus, venter eius candidus, sunt quattuor dentes in ore eius. Si mordat virum, pereat ille statim.

In imaginibus autem Apopis ille solet albo flavove colore depingi, cum notis atris.

  1. 1.0 1.1 Eudoxi fr. 295 = Plutarchi De Iside et Osiride 365d:
  2. Frequentissima forma in scriptis doctorum nostrae aetatis, sed apud antiquos solum pro Pharaone hycsos Apophide.
  3. Cf. vox Coptica (Bohairica) ⲁⲫⲱⲫ aphōph "gigas," pluraliter ⲁⲫⲟⲫⲓ aphŏphi vel ⲁⲫⲟⲡⲓ aphŏpi.

Nexus interni

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!