[go: up one dir, main page]

Jump to content

Agis III

E Vicipaedia

Agis III (mortuus ad Megalopolim 331 a.C.n.), e stirpe Eurypontidarum, fuit rex Spartae per septem annos ab anno 338 usque ad mortem. Patri Archidamo III successit. Collega e stirpe Agiadum ei fuit Cleomenes II. Sine liberis decessit ita ut frater Eudamides I ei succederet.

Rex fit eo ipso anno quo Macedones Graeciam subegerunt. Ac primo post cladem a patre in Apulia acceptam quievit nec opem Thebanis aut Atheniensibus tulit. Cum vero Alexander bellum in Asiam transtulisset, Agis societatem cum satrapa Memnone iniit et contra Macedones in mari Aegaeo pugnavit. Mox libertatem omnium Graecorum vindicans cum Thracibus quoque societatem iniit ut Macedones utrimque laccesserentur, et a meridie et a septentrione. Macedonicum praesidium Megalopoli expellendum suscepit, sed cum vicarius Alexandri in Europa Antipater cum exercitu advenit multitudine obrutus in proelio fortiter pugnando periit. Athenienses ei classis auxilium recusarant.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]