Achelous (mythologia)
In mythologia Graeca Achelous erat deus fluminis eiusdem nominis. Etenim omni rivo deum, omni fonti nympham inhabitare credebant antiqui. Illud flumen e Pindo Epirotico oriebatur, Homericam Calydonem rigabat atque postremo in Patrensem sinum mergebatur.
Achelous Deianiram adhuc virginem uxorem ducere cupisse dicebatur ideoque cum competitore Hercule manum conseruisse. At victus est ː primum serpentis formam induit sed Tirynthius heros eum strangulavit, mox tauri effigiem sumpsit sed Hercules alterum e cornubus ei eripuit. Cui cornui postquam Naiades pomis implerunt cornucopiae nomen fuit. Unde Ovidiani versus ː
ː ... vultus Achelous agrestes
ː et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
Erant quoque qui omni re mirabili aut supranaturali omissa narrarent hac fabula significari Herculem socero Oeneo flumen fossis et molibus domuisse, quod antea fertiles agros paludibus stagnisque corrumpebat.
Filiam quoque deo flumini tribuebant Kallirrhoen nomine (Latine "formosus fluctus") quae Alcmeoni nupsit cui duos filios, Acarnanem (heros Acarnanum eponymus) et Amphoteron, peperisse dicebatur[1].
Sacrum ei erat Athenis ad Ilissum rivum ubi nymphae eum comitabantur[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Ovidius, libro octavo Metamorphoseon 517sqq. necnon libro nono 1-98
- Pausanias libro octavo Graeciae descriptionis 24.9-11
- Sophocles, Trachiniae 9-13 et 503-22
- Strabo, Geographica X.2.19