[go: up one dir, main page]

Jump to content

Anchises

E Vicipaedia
Aeneas Troiam relinquens tergo Anchisam portat. Vinarium (οἰνοχόη) Atticum figuris nigris pictum, annis 510 a.C.n. factum.

Anchises (Graece Ἀγχίσης), in figura vernacula Anchisa,[1] est persona mythologiae Graecae, heros Troianus, quem amor Aphroditae in vitae discrimen adduxit.

De genealogia et prole

[recensere | fontem recensere]

Anchises erat ex regio genere Troianorum oriundus, nam proavus eius erat Tros, Troiae conditor, qui tres filios procreavit, scilicet Ilum, Assaracum, Ganymedem. Assaracus Capyn, Anchisae patrem, genuit.[2]. Per Troem e stirpe Dardani, Iovis filii carissimi, ortus erat[3]. De matribus aut sororibus nihil apud Homerum, sed ex Pseudo-Apollodoro[4] cognovimus Capyn patruelem suam in matrimonium duxisse, nam uxor Themiste, Anchisae mater, erat Assaraci fratris (Ili) filia. Sed notissimum est Aphroditam ex Anchisa Aeneam procreavisse[5], heroem Troianum aequalem Hectori, Priami filio. Filias quoque ex uxore genuit e quibus maxima natu, Hippodamia, pulcherrima erat et heroi Alcathoo nupsit. Qui Alcathous bello Troiano manu Idomenei periit[6]. Aeneam infantem domi educasse dicebatur[7]

Anchises et Aphrodite

[recensere | fontem recensere]
Denarius a Gaio Iulio Caesare circa 48 a.C.n. signatus. Anchises ab Aenea filio humero portatus Ilio fugit. in altera manu palladium conspicuum est. Nam gens Romana Iuliorum Aeneam inter maiores suos colebat.

Aliquando Anchises, cum in Idae montibus boves pasceret,[8] sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,[9] facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse simulans[10] pastorem ad dulcem cupidinem erexit.[11] Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:[12]

Cum in lectum bene compositum inscendissent, οἳ δ᾽ ἐπεὶ οὖν λεχέων εὐποιήτων ἐπέβησαν,
Anchises primum Aphroditen spoliavit ornatu splendido, κόσμον μέν οἱ πρῶτον ἀπὸ χροὸς εἷλε φαεινόν,
fibulisque tortis crotaliisque et torquibus. πόρπας τε γναμπτάς θ᾽ ἕλικας κάλυκάς τε καὶ ὅρμους.
solvitque cingulum ac vestes candidas λῦσε δέ οἱ ζώνην ἰδὲ εἵματα σιγαλόεντα
exuit deposuitque in sella argento clavata. ἔκδυε καὶ κατέθηκεν ἐπὶ θρόνου ἀργυροήλου
Deinde deorum voluntate et sorte Ἀγχίσης: ὃ δ᾽ ἔπειτα θεῶν ἰότητι καὶ αἴσῃ
immortali deae concubuit mortalis ille non sibi constans. ἀθανάτῃ παρέλεκτο θεᾷ βροτός, οὐ σάφα εἰδώς.

Primo mane ex somno excitatus est ab Aphrodita, quae ei veram naturam suam patefacit. Re inopinata exterritus deam obsecrat, ut sui misereatur. Metuit enim, ne ἀμενηνός ('debilis') vivere cogatur. Aphrodite autem dolentem consolatur: "Filius tibi erit carus, qui apud Troianos regnabit ... cui nomen erit Aeneae."[13] Adhuc Anchisem praemonet, ne cuiquam glorietur se ipsa dea usum esse amatrice: "Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ" ('Zeus te iratus percutiet fulmine fumoso').[14] Quo dicto ad caelum ventosum contendit.

De mytho Anchisae

[recensere | fontem recensere]
Aphrodite mater ferarum (H.Aph. 68-73). (Pinxit William Blake Richmond anno 1889/90)

Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa Attis substitui potest, fortasse etiam Adonis. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut Thammuz.[15] Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.

Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt Agamemnon aut Menelaus multaque alia nomina Homerica.[16] Nec sunt nomina Magnae Matris — sive Cybele sive Artemis sive Aphrodite appellatur — ex Peloponneso oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."[17] Hic cum Artemide, πότνια θηρῶν,[18] coire videtur; in H.Aph. 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia ad orientem ducere videntur.

Quae Anchisae postea evenerint

[recensere | fontem recensere]

In hymno Aphroditae conscripto Anchises, ne vitalitate amissa (οὐ βιοθάλμιος) debilis (ἀμενηνός) vivere cogatur, metuit. Et sic profecto factum esse videtur, nam, ut facit Vergilius Anchisam dicentem,[19]

iam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex

fulminis adflavit ventis et contigit igni.

Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"[20] signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam saeculo VI a.C.n. depictum est,[21] ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. Theocritus commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.[22] Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.[23] Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto paralyticus vivebat? H.J.Rose (1924) eum mythum archetypum indagare contendit, qui in mytho Anchisae repeti videtur. Commemorans Attidem, qui furore religioso se ipsum castravit, atque Adonidem, in membra virilia vulneratum,[24] Rose amatores Magnae Matris arbitratur eunuchos factos esse in mytho orientali,[25] eandemque sortem etiam Anchisae evenisse. Sed variae sunt narrationes mythographorum.

Iter Troianorum

Troia relicta Anchises in navigatione profugis consuluit. Primum Troiani ad oram Thraciae naves applicant, deinde ad insulam Delum, ubi ex oraculo Apoillinis hoc audiunt monitum: originem petant stirpis parentum, antiquam exquirant matrem.[26] Anchises falso ratus, Cretam esse insulam, suos admonet, ut eo contendant urbem novam aedificaturi. Itaque Delo relicta sine sccrupulo ad Cyprum naves appellunt. At mox peste opprimuntur. Itaque Anchises Aeneam hortatur, ut Delum revectus oraculum requirat. Sed proxima nocte di penates in somnis Aeneam visitant dicentes non Cretam sed Italiam oraculo indicatam esse: mutansae sedes sunt.[27] De filii somnio certior factus Anchises errorem suum cognnoscit, et cursus navium ad Italiam dirigitur. Iter facientes multas ad oras naves appellunt multaque pericula sustinent. Tandem ad portum Drepani naves applicant, quo in loco Anchises a vita discedit tantis periculis fessus — nempe secundum Vergilium, qui contra Naevium et Ennium Anchisam numquam Italiam vidisse marrat.[28]

  1. Naevius, Bellum Punicum 1.3.1 Morel.
  2. Hom. Il. 20.213-241.
  3. Ilias XX.300-306.
  4. Bibl. 3.12.2.
  5. Ilias II.819-821.
  6. Ilias XIII.427-444.
  7. Ibid. XIII.465-6.
  8. H.Aph. 5.54-55; Hom. Il. 5.312-313.
  9. H.Aph. 5.58-64.
  10. H.Aph. 5.108-113.
  11. H.Aph. 5.143.
  12. H.Aph. 161-167; latine convertit usor:Neander.
  13. H.Aph. 196-198.
  14. H.Aph. 5.288.
  15. Rose 1924: 12-13.
  16. Rose (1924: 11) nomen Phrygium esse coniectat.
  17. H.Aph. 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.
  18. Hom. Il. 21.470. Cf. Cyrino 2012.
  19. Aen. 2.647-649.
  20. Aen. 2.694.
  21. Vide imaginem primam.
  22. Serv. In Aeneidem 2.687.
  23. Verg. Aen. 2.687-688.
  24. Per metonymiam euphemisticam in femur vulneratum esse dicitur; Rose 1924: 14.
  25. Rose 1924: 13.
  26. Aen. 3.94-96.
  27. Aen. 3.161-166.
  28. Casali 2007.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bergren Ann L.T. 1989. The Homeric Hymn to Aphrodite. Tradition and rhetoric, praise and blame. Classical Antiquity 8: 1-41.
  • Casali, Sergio. 2007. Killing the father. Ennius, Naevius and Virgil's Julian imperialism. « Ennius perennis » : the « Annals » and beyond, ed. William Fitzgerald & Emily Gowers, pp. 103-128. Cambridge: Cambridge Philological Society. (Cambridge classical journal, supplementary volume, 31)
  • Cyrino, Monica Silveira. 2013. Bows and eros. Hunt as seduction in the « Homeric hymn to Aphrodite ». Arethusa 46: 375-393.
  • de Jong, I.J.F. 1989. The Biter Bit. A Narratological Analysis of H.Aphr. Wiener Studien 102: 13-26.
  • Faulkner, Andrew. 2008. The legacy of Aphrodite: Anchises' offspring in the Homeric Hymn to Aphrodite. American Journal of Philology 129: 1-18.
  • Olson, S. Douglas. 2012. The "Homeric Hymn to Aphrodite" and Related Texts: Text, Translation and Commentary. Berlin & Boston: Walter de Gruyter.
  • Reed, Joseph D. 1995. The Sexuality of Adonis. Classical Antiquity 14: 317-347
  • Rose, H.J. 1924. Anchises and Aphrodite. Classical Quarterly 18: 11-16.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anchisem spectant.