[go: up one dir, main page]

Jump to content

Carolus Scott Sherrington

E Vicipaedia
Carolus Scott Sherrington.

Carolus Scott Sherrington (natus Londinii die 27 Novembris 1857, mortuus Eastburni die 4 Martii 1952), alumnus collegii Caii apud Cantabrigienses, fuit medicus et neurophysiologus, qui anno 1932 una cum Edgaro Douglassio Adrian Nobelianum Medicinae Praemium accepit, ratione studii neuronum. Et synapsim chemicam inventus est.

Reflexus Liddell-Sherrington (reflexus myotaticus)
Musculus valde extensus cum contractione prolongata et lenta respondet, quod intra musculum sensibilis tensionis intendit.
Reflexus Schiff-Sherrington
Post laesionem medullae spinalis in bestiis extensio membrorum anteriorum rigida, quae est signum grave, observetur.
Ius primum Sherringtoni
Quaeque radix spinalis posterior aream cutis definitivam (dermatomam) innervat.
Ius secundum Sherringtoni (ius innervationis reciprocae)
Cum musculi contractio stimulatur antagonista simul ("reciproce") inhibitur. Hoc pro motibus ordinatis magnum momentum habens.
Phaenomenon Vulpiani-Heidenhaini-Sherringtoni
Post denervationem musculus tamen stimulatione contractionem autonomica lentam perficit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De Carolo Scott Sherrington in pagina Praemio Nobeliano Medicinae dicata (Anglice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!