[go: up one dir, main page]

Jump to content

Camillus Cavour

E Vicipaedia
Wikidata Camillus Cavour
Res apud Vicidata repertae:
Camillus Cavour: subscriptio
Camillus Cavour: subscriptio
Nativitas: 10 Augusti 1810; Augusta Taurinorum
Obitus: 6 Iunii 1861; Augusta Taurinorum
Patria: Regnum Italiae, Regnum Sardiniae
Nomen nativum: Camillo Paolo Filippo Giulio Benso

Familia

Genitores: Michele Benso di Cavour; Adelaide Suzanne de Sellon
Coniunx: no value
Familia: Benso

Memoria

Sepultura: Castle Cavour of Santena

Insignia heraldica

Camillus Cavour: insigne
Camillus Cavour: insigne
Camillo Benso Comes Cavour. Franciscus Hayez fecit.

Camillus Benso Comes Cavour (nobili genere natus Taurini die 10 Augusti 1810 - ibi obiit die 6 Iunii 1861) fuit vir publicus et gubernator Regni Sardiniae et postea novi Regni Italiae, quod etiam propter opus eius creatus est.

Cavour apud accademiam militarem studuit. Anno 1831 exercitum deseruit e in aliena civitate (Helvetia, Francia ac Anglia) peregrinatus est.

Post quam in patriam rediit, anno 1846 diarium Il Risorgimento (id est Latine "Vindicatio") condidit. Mense Iunio 1848 legatus populi in parlamento creatus est.

Die 15 Aprilis 1851 agriculturae, mercaturae, classis et aerarii minister in administratione Maximi D'Azeglio factus est. Mense Novembri 1852 Cavour Regni Sardiniae Praeses Consilii creatus est et mansit usque ad diem 17 Martii 1861, cum Rex Sardiniae Victorius Emanuel II rex novi regni Italiae factus et paulo post Cavour primus Praeses Consilii huius novae civitatis.

Paulo post tamen scilicet propter malariam die 6 Iunii 1861 Cavour obiit.

Administratio regni Italiae cui Cavour praefuit

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Camillum Cavour spectant.
  • Biographia (Anglice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!