Conclave (architectura)
Appearance
Haec pagina de parte domus narrat. Si nomen congregationis cardinalium, qui novum papam eligunt, quaeris, vide Conclave.
Conclave (-is, n.)[1] est spatium interioris aedificii partis, quae claudi potest, muris, pavimento, tecto inclusum, quod certa largitudine (circiter 10 m²) patens ac fenestris instructum ad habitandum destinatum est. Interdum etiam verbum Graecum diaeta (δίαιτα) hoc sensu adhibetur, praeterea Medio Aevo ad cameram significandam.
Vocabulum a praefixo con- (cum) et clave deducitur, quia clave claudi potest.[2]
Genera conclavium
[recensere | fontem recensere]Alia conclavia alteri usui sunt, sive dormiendo, seu balneando vel cenando.
- Atrium, principale domus conclave tecto saepe partim aperto (qui locus impluvium vocatur), ut imber in compluvium impluere possit.
- Auditorium
- Balneum
- Cella (poenaria, torcularia, vinaria, defrutaria)
- Cellae familiares
- Cenaculum, conclave cenandi plerumque in superiore aedium parte situm
- Culina, ubi cibi parantur
- Cubiculum, conclave quiescendi sive dormiendi lectis instructum
- Cubiculum praegnantium
- Cubiculum dormitorium
- Cubiculum liberorum
- Cubiculum hospitale sive deversorum vel etiam hospitalia (-ium et -iorum).
- Horreum
- Latrina
- Oratorium
- Sacristia
- Tablinum, inter atrium et peristylium situm
- Triclinium (aestivum vel hibernum), conclave cenandi
- Vestiarium
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In libris classicis reperiuntur formae genetivi pluralis conclavium et conclaviorum. De aliis formis raris vide Thesaurum Linguae Latinae s.v. "conclave".
- ↑ Thesaurum Linguae Latinae s.v. "conclave".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad conclavia spectant. |