[go: up one dir, main page]

Jump to content

Rosa

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Rosa (discretiva).

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Rosaceae 
Subfamilia : Rosoideae 
Genus : Rosa 
L.
   
Subdivisiones: Species
Inter 100 et 150

Rosa (-ae, f.) (Graece ῥόδον) est genus lignearum plantarum perennium familiae Rosacearum, cui sunt plus quam centum species et milia cultivarietatum. Gregem constituunt plantarum quae frutices recti esse possunt, scandentes vel pensiles, quibus sunt caules qui spinis vel aculeis acutis saepe armantur. Permultos habent colores. Ex rosis fiunt oleum rosaceum et aqua rosacea.

Species et cultivarietates selectae

[recensere | fontem recensere]
Species
Hybridae

Graecum ῥόδον et Latina rosa inter se cognata sunt, sed eorum origines certe non scimus.[1] Ex aliis linguis antiquis circum Mare Mediterraneum deriventur.[1]

  1. 1.0 1.1 Karin Westin Tikkanen, Historiska Media, Latinska ord, editio prima, 2012. ISBN 9789186297893.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database
Vide "Rosam" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosam spectant.