[go: up one dir, main page]

Milliardum

numerus naturalis
Redactio 14:42, 12 Ianuarii 2013 a conlatore Synthebot (disputatio | conlationes) facta (r2.7.3) (automaton addit: bg, lv, mk abdit: kk)

Milliardum (-i, neutr.) (etiam miliardum) nomen numeri 1 000 000 000 = 109 (decem ad nonam potentiam dignatum vel evectum). 1 Milliardum aequale mille Millionibus. Mil(l)iardum sive mil(l)iartum verbum Latinitatis mediaevalis est.

Etiam praefixum "giga" milliardum indicat.

In lingua Anglica in CFA et usque ab 1974 saepissime etiam in Britannia milliardum billio appellatur secundum ut dicitur scalas breves. Ibi ergo milliardum appellatur billio. Secundum scalas longas quae in aliis terris in usu sunt im primis in terris Europae billio est 1 000 000 000 000 = 1012, id est millio milliones vel millio quadrata vel mille milliarda vel decem ad duodecimam potentiam evectum.

Milliardum ergo semper 109 dicere vult. Paene numquam autem huius numeri nomen milliardum in lingua Anglica Americana in usu est et interea rare in sermone Anglico Britannico. Secundum dictionarium Anglicum Oxoniensem vulgo Oxford English Dictionary vocabulum milliardi a verbo Latino post classicum aevum orso "milliarto" derivatum est. [1]


Secundum Brennum Regan in Voce Latina [2] 109 anni "aeon" (aeonis, masc.) nominantur.

Vide etiam

Nota

  1. Confer: en:Names of large numbers
  2. Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati 42/2006/166, p. 480