Britannia Maior
Britannia Maior,[1] sive Britannia Magna,[2] seu simpliciter Britannia (sic a Romanis antiquis dicta), antiquitus Albion, inter Insulas Britannicas est maxima quae ad occasum Maris Germanici et in septentrione mari Britannico iacet. Hodie maior Regni Britanniarum pars hic invenitur, in tres regiones divisa: Angliam monarchiam, Cambriam principatum, Scotiam monarchiam.[3]
Historia
recensereDe Poenis Graecisque mercatoribus
recenserePoeni per decennia ad Cassiterides Insulas itinera mercandi faciebant, cum Pytheas Massiliensis anno circiter 330 a.C.n. primus Graecus Britanniam circumnavigavisset, insulamque descripsisset. Graece Britannia Ἀλβιὼν (Albion) appellatur. Gallicae quidem gentes primo saeculo a.C.n. Britanniam incolebant, ut Trinobantes et Cantii, quas gentes Caesar in Commentariis "Britannos" appellat. Hic auctor porro tradit Belgas cum Britannis mercem fecisse, bello tempore ab eis iuvatos esse communemque religionem et civitatem habuisse.
Romani
recensereDux Romanus Gaius Iulius Caesar Oceanum Britannicum ad Britanniam anno 55 a.C.n. primum transivit, fortasse quod eam perspeculari voluit; posteriore anno, Britanniam invasit. Eius exercitus copias Britannicas sub imperio Cassivellauni superavit, totam vero Britanniam inopia copiarum vincere non potuit. Caesar itaque in Galliam rediit, postquam Britanni iuraverunt se pollicitos esse Romam obsequi.
Inter annos 55 a.C.n. et 43 p.C.n., civitates Romani nonnullas res discebant de Britannia et de nationibus "feris"; militibus Romanis a Britannnia reversis, commercium inter Britannos et cives Romanos Galliam habitantes gerebatur. Anno 16 a.C.n., Augustus pactum commercii cum civitate Atrebatum ad partes meridionales Britanniae sita icit.
Fere unum saeculum Britannia libera remansit, et cum Romanis in Gallia large mercaturas faciebat. Anno autem 43 p.C.n., Claudio imperatore, Romani Britanniam devincere constituerunt. Claudius gloriam bellicam adipisci voluit, id quod primum apud Britannos effecit. Suetonius scripsit Claudium voluisse "gloriam triumphi idonei." Milites voluerunt feros barbaros videre. Trinobantes, tunc Britannorum gens potentissima, in "duum dierum proelio" a praetore Vespasiano et legato Aulo Plautio victi sunt. Quattuor legiones, ducibus Plautio Claudioque ipso, apud Rutupias (hic hodie oppidum nomine Richborough situm est) egressi sunt cum auxiliaribus:
Claudius Camulodunum (prope Colchester) condidit. Tum inter meridiem et solis ortum non diutius resistere potuerunt. Anno 47, post quinque annos fere tota campestria Britanniae erant sub potestate victorum Romanorum, et Britannia provincia Romana cum sede in Camuloduno condita est. Caesar Claudius primus officium legati ("Legatus legionis," non "Legatus Augusti pro praetore") provinciae adeptus est.
Vide etiam: Urbes Britanniae Romanae
Cornelius Tacitus, in libris Annalium, insurrectionem Boudiccae, reginae Icenorum, in qua coloniae Camulodunum et Verulamium vastatae sunt narrat. Eius liber de Agricola multa alia de Britannia temporis Romanorum describit.
Gildas sapiens (circa annum 516 natus) scripsit circa 550 De excidio Britonum ab Anglis, Saxonibus, et Iutis.
Vide etiam: Heptarchia
Situs et descriptio
recenserePlinius maior, geographus Latinus saeculi primi p.C.n., sic insulae situm definit:
Ex adverso . . . Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae (multo maximis Europae partibus) magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. Haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L M. Circuitu patere XXXXVIII LXXV M[4] Pytheas et Isidorus tradunt, triginta prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Caledoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem.
Gildas, monachus Britannicus saeculi VI, amoenitatem insulae Britanniae sic describit:
Brittannia [sic]? insula . . . duorum ostiis nobilium fluminum Tamesis ac Sabrinae ueluti brachiis, per quae olim transmarinae deliciae ratibus uehebantur, aliorumque minorum meliorata, bis denis bisque quaternis ciuitatibus ac nonnullis castellis, murorum turrium serratarum portarum domorum, quarum culmina minaci proceritate porrecta in edito forti compage pangebantur, molitionibus non improbabiliter instructis decorata; campis late pansis collibusque amoeno situ locatis, praepollenti culturae aptis, montibus alternandis animalium pastibus maxime conuenientibus, quorum diuersorum colorum flores humanis gressibus pulsati non indecentem ceu picturam eisdem imprimebant, electa ueluti sponsa monilibus diuersis ornata, fontibus lucidis crebris undis niueas ueluti glareas pellentibus, pernitidisque riuis leni murmure serpentibus ipsorumque in ripis accubantibus suauis soporis pignus praetendentibus, et lacubus frigidum aquae torrentem uiuae exundantibus irrigua.– Gildas, De excidio Britonum 3
Notae
recensere- ↑ Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 173 . "Britannicae insulae in quibus Albium sive Britannia maior, Ivernia sive Britannia minor" titulus tabulae geographicae, 1641.
- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 78
- ↑ Anglice United Kingdom. Minor huius regni pars, id est provincia Hibernia Septentrionalis, in insula Hibernia iacet.
- ↑ 48 x 75 milia passuum, i.e. 3600 milia passuum (5760 chiliometrorum).
Bibliographia
recensere- Ball, Martin John (1994). The Celtic Languages. Routledge. ISBN 0-415-01035-7
- Spencer, Colin (2003). British Food: An Extraordinary Thousand Years of History. Columbia University Press. ISBN 0-231-13110-0
- Andrews, Robert (2004). The Rough Guide to Britain. Rough Guides Ltd. ISBN 1-84353-301-4
- Else, David (2005). Great Britain. Lonely Planet. ISBN 1-74059-921-7
- Kaufman, Will; Slettedahl, Heidi Macpherson (2005). Britain and the Americas: Culture, Politics, and History. ABC-Clio. ISBN 1851094318
- Oppenheimer, Stephen (2006). Origins of the British. Carroll & Graf. ISBN 0786718900
- Massey, Gerald (2007). A Book of the Beginnings, Vol. 1. Cosimo. ISBN 1602068291
Nexus interni
Nexus externi
recensereCivitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |