[go: up one dir, main page]

Vulpes velox est parva familiae Canidarum vulpes, quae in planitiebus Americae Septentrionalis habitat. Nomen ex celeritate sua tractum est, cum usque ad 60 chiliometra per horam currere possit.[1]


Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Vulpes 
Species : Vulpes velox 
Vulpes velox 
Say, 1823  
Conservationis status
Territorium
Habitatio Vulpis velocis

Anatomia

recensere
 
Vulpes velox in horto zoologico interdiu conquiescens.

Vulpes velox propter corpus parvum, circiter felis magnitudine, agnoscitur. Punctum nigrum nasi lateribus et aures magnas acutasque habet.

Aestate pellis est cana rubella, concisa rudisque; hieme, longior densiorque, cana, alba, aurantia.

Pondus maris est 2.45 chiliogrammata, feminae 2.25 chiliogrammata.[1] Haec vulpes a naso usque ad caudam 80 centimetra longa est.[1][2]

Habitatio

recensere

In planitiebus, ubi nihil conspectum compescit, Vulpes velox habitat, in herbis variis brevibusque.[3] Quod ad fines eius territorii septentrionales meridionalesque spectat, a meridianis planitiebus Canadensibus vivit usque ad Texiam.

Vulpes velox cavernas incolare solet, in summa colli et stativum prope fluvium constitutas. Vulpis caverna saepe re vera melis sciurive fuerat, antequem vulpes velox libere eam corripiat. In eo plurimis vulpibus distinguitur vulpes velox, quod in caverna cunctum per annum et ad ipsam defendam et ad fetus tegendos habitat. Rare e caverna nocte aut tempore ventoso exit.[1]

Alimonia

recensere

Vulpes velox inter tempora anni varie vescitur.[2] Potissimum mures, cuniculos, et cadavera comedit; sed insecta quoque, et aves, reptilia, et amphibia alunt. Aestate pinguescit ut hiemi superet. Ad praedas capiendas celeritate doloque utitur.[1][2]

Subspecies

recensere

Vulpi veloci non sunt subspecies.[4]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 "Fiches d'information sur les mammifères : Le renard véolce". www.ffdp.ca. 1999  (Francogallice).
  2. 2.0 2.1 2.2 "Vulpes velox: Information". animaldiversity.ummz.umich.edu. 14 Octobris 2010  (Anglice).
  3. "Vulpes velox (Swift Fox)". www.iucnredlist.org. 2010  (Anglice).
  4. "Catalogue of Life". http://www.catalogueoflife.org .

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpem velocem spectant.
 
Mammalia

Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!