[go: up one dir, main page]

Hortus zoologicus[1] sive virid(i)arium zoologicum[2] (a verbo Graeco ζῷον 'animal') est magnum opus plerumque paradisi instar instructum, ut ibi publice varia animalia monstrentur.[3] Zoologici praecipue ii horti tantum appellantur, qui ratione scientifica gubernantur.

Tales horti hodie toto orbe terrarum sunt plus quam 1000, quorum circiter 80 centesimae in urbibus inveniuntur.

Horti zoologici studiis, otio et animalium tutelae (ut puta fetura animalium rarorum) sunt; quod autem hortorum adversarii variis causis maxime infitiantur.

Appellationes similes

recensere
  • vīvārium: receptaculum sive claustrum ad animalia (ut puta feras, pisces etc.) asservanda. Multa vivaria antiqua hodie rationibus scientificis respondere student, ut ex re in hortos zoologicos immutata sint.
    • vivavirum aprorum
    • vivarium murenarum
  • leporarium: Graece λαγωτροφειον; ad verbum locus leporibus destinatus, sed etiam pro paradiso sive vivario adhibitum[4]
  • thērotrophīum sive theriotropheum: Graece θηριοτροφειον; magnum leporarium sive vivarium[5]
  • roborarium: est vivarium robore saeptum[6]
  • paradisus: Graece παράδεισος (quod primum est vocabulum Persicum); magnus hortus arboribus animalibusque plenus[7]
  • viridarium sive viridiarium (< viridis): hortus ad animos recreandos instructus, sive parvus (hortus domesticus) sive permagnus (paradisus)
  • saeptum venationis: locus, ubi ferae inclusae sunt, ut venationi usui sint.
  • piscīna (< piscis)
  • ornīthōn (-ōnis, acc. -ōna, m.): Graece ὀρνιθών; est idem ac aviarium[8]
  • aviārium: domus avium domesticarum[9]
    • aviarium phasianorum
  • Serpentarium

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad hortos zoologicos spectant.
  1. Cf. Christianus Helfer, Lexicon auxiliare (1991. ISBN 3-923587-08-2)
  2. ibidem
  3. Cf. Zoo In Duden – Deutsches Universalwörterbuch, ed. sexta (Mannhemiae: Bibliographisches Institut & F. A. Brockhaus AG, 2007), ISBN 978-3-411-05506-7, versio interretialis[nexus deficit]
  4. Cf. Varro, r.r. 2, prooem., et Gell. 2, 20, 4.
  5. Cf. Varro r.r. 3, 13: "Apros quidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captivos et cicuris, qui ibi nati sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. Nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisone, vidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas convenire ad pabulum, cum ex superiore loco e palaestra apris effunderetur glans, capreis victa aut quid aliud. Ego vero, inquit ille, apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem. Ibi istuc magis thraikikos fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat."
  6. Cf. Scip. African. apud Gell. 2, 20, 5 sq.
  7. Cf. Augustinus, serm. 343, 1; Gell. 2, 20, 4.
  8. Cf. Varro r.r. 2. praef. et Columella 8, 3, 1.
  9. Cf. Varr. r.r. 1, 38, 2.; Cic. ad Qintum fratrem 3, 1, 1.