[go: up one dir, main page]

Si quaeris sonum in musica, vide tonus.

Sonus est motus undulatorius vel pulsus, qui per medium elasticum quoddam (sicut aëra, liquidum, gas, solidum, plasma) propagatur, medii densitatem momentarie invicem contrahendo et dilatando.

In vacuo, quod densitate caret, sonus procedere non potest. In gasibus ac liquidis, undae in longitudinem tantum moventur, in solidis autem etiam transverso itinere meant. Scientificum sonorum studium acustica appellatur.

Notio soni ex audiendo dependet.

Sonus audiendo percipitur. Id est, sonus et auditus sunt notiones coniunctae, et auditio organum auditorium poscit. Vulgo tamen dicitur sonus tactu quoque aut metiendo (id est sensorio) percipi. Quod autem ambiguum esse videtur, quia tactus et auditus dissimiles sensus sunt. Et quamquam sensorio undae aeriae enotantur, rectene dicamus sensorium "audire"?

Sonus hominis vox appellatur.

De notione soni

recensere

Arbor, si in silva decidat neque ab ullo percipiatur, sonum det necne? Ad sonum audiendum tres poscuntur res: fons, medium, organum auditorium. Si fons deest, nihil accidet. Si medium vacuum est, motus aëris undulatorius non fiet. Si denique aures deficiunt, nulla erit soni observatio.

Arbor decidua, cum aëra perturbat et motum undulatorium efficit, audiendi condicionem statuere videtur. Quare cum sonus undis aëriis ferri dicitur, hoc re vera significat animalium plurimis esse auditoria quaedam organa, quibus undae sonorae proprie percipi possint. Constat hominibus quinque sensus esse, e quibus unus est auditus, cuius proprietas in undis aëriis ad soni formam redigendis consistit. Quae cum ita sint, notio soni ex corporalitate humana pendet. Ex quo fit, ut undae aëriae undarum sonorarum intellectum habeant. Etiam pisces, quamquam auriculis sonique meatu carent, nihilo minus aurem internam habent, quae signalia recipit emissa ex vesica natatoria tympani vice fungenti.

Sonus est nomen appellativum quidquid ex quovis fonte praesertim per aëra in aurem audientem emittitur significans; idem valent sonitus et sonor. Alia vocabula ex fonte sonoro pendent. Itaque vox sonum hominis significat.[1] Crepitus est sonus aeris, dentium, digitorum, materiae flagrantis, cett. Strepitus est sonitus armorum, fluminum, lituorum, rotarum, scutorum, et caetera. Clangor est sonor avium, tubarum. Susurrus est sonus apium, ventorum. Murmur est sonitus apium, instrumentorum musicorum, leonum, maris, venti. Mugitus est sonus boum, hinnitus equi, etc.

De physicis soni proprietatibus

recensere

Frequentia et spectrum soni

recensere

Unitas frequentiae soni est hertzium (Hz). Frequentia undarum sonorarum singulis secundis vibrationum numerum demonstrat. Quo velocius undae sonorae vibrant, eo altior sonus auditur. Auris hominis quam facillima est ad sonos inter 500 et 4 000 Hz audiendos. Nihilo minus, auris hominis in commune valet frequentias inter 20 et 20 000 Hz cernere.

Soni, quorum frequentia ultra 20 000 Hz est, ultrasoni appellantur. Soni autem, qui frequentia sunt tam graves, ut aure hominis non percipi possint (infra 20 Hz), infrasoni appellantur.

Spectrum soni plerumque ex multis "sonulis" diversis constat, sed sonulus sinuosus videtur sonus quidam "purus" esse, qui unam tantum frequentiam et amplitudinem habet.

Magnitudo soni

recensere

Magnitudo soni intensitate describitur. Unitas intensitatis soni decibelium (dB) appellatur.

Nexus interni

  1. Apud poëtas, per translationem sonum animalium (sicut vox boum apud Vergilium) significat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad sonum spectant.