[go: up one dir, main page]

Res novae

perturbatio civilis vel rerum publicarum conversio
(Redirectum de Revolutio)
Vide etiam paginam discretivam: Res.
Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adcenticium, nullum extraneum malum est, quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc civitatem esse optatis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus, atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.

Pro Rabirio perduellionis reo 33., Cicero[1]

Res novae sunt perturbatio civilis velut rerum publicarum conversio. Hoc vocabulo etiam significari potest quaedam commutatio vel ordinum alicuius populi vel scientiarum, ex qua videlicet transformatio mundi perpetua nata sit. Rerum novarum voce singula uti non possumus, ut quae coniungenda sit cum certis verbis nominibus adiectivis velut:[2]

  • res novas quaerere
  • res novas moliri
  • novis rebus studere
  • rerum novarum cupidus
  • rerum novarum cupido
  • rerum eversio
Expugnatio carceris Bastille a Francogallis rebus novis studentibus anno 1789 die 14 Iulii confecta.

"Revolutio"

recensere

Nostra aetate, eius generis res saepemodo revolutione, vocabulo novo, designantur. Verbi gratia Ferdinandus Lassalle dixit, verbis in Latinum a Ioanni Jaurès conversis: "Revolutiones fiunt, non faciuntur [sic]. Nemo revolutionem facit."[3][4] Haec autem designatio accurata est solum cum populus rei publicae institutiones retro contra institutiones recentiores commutat. Tali revolutioni studebant in Francia cum institutiones religiosas a re publica submoverunt.[5]

In rebus publicis:

In vita institutis ordinibus commerciis technologia populorum:

In artibus scientiis disciplinis:

Nexus interni