[go: up one dir, main page]

Psalmus 21 (enumeratione Graeca psalmus 20 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "Magistro chori. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata) et verbis "Domine, in virtute". Hic est psalmus gratiarum propter victoriam militarem actarum.

Psalmus 21 Hebraice recitatus

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic publicam gratiarum actionem pro foelici Regis statu continet. Eius autem et superioris similis fere est ratio, nam sicuti illic dictata fuit communis precandi forma, ut totus populus pro capitis sui salute esset solicitus: ita nunc ostenditur, incolumen Regis statum ad publicam laetitiam spectare: quia hoc modo Deus totum corpus servare integrum valebat. Praecipue vero Spiritus sanctus fidelium mentes in Christum direxit, qui Regni huius finis errat et perfectio: ut scirent, non aliter quam sub capite Divinitus ordinato, se fore salvos.[1]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 21 (20) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
2 Domine, in virtute tua laetabitur rex,
et super salutare tuum exsultabit vehementer.
3 Desiderium cordis eius tribuisti ei,
et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis;
posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,
in saeculum, et in saeculum saeculi.
6 Magna est gloria eius in salutari tuo;
gloriam et magnum decorem impones super eum.
7 Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi;
laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
8 Quoniam rex sperat in Domino,
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis;
dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui:
Dominus in ira sua conturbabit eos,
et devorabit eos ignis.
11 Fructum eorum de terra perdes,
et semen eorum a filiis hominum,
12 quoniam declinaverunt in te mala;
cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.
13 Quoniam pones eos dorsum;
in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
14 Exaltare, Domine, in virtute tua;
cantabimus et psallemus virtutes tuas.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXI, p. 90.

Nexus externi

recensere
  Vide Psalmum 20 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 21 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!