Psalmus 16
Psalmus 16 (enumeratione Graeca psalmus 15 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Miktam. David" et verbis "Conserva me, Deus".
Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Initio David se Dei tutelae commendat: deinde ex meditatione beneficiorum eius ad gratias agendas se accendit. Et quanquam suo cultu nihil Deo commodet, se tamen ei uni addicit, et a superstitionibus alienum fore testatur. Causam quoque adducit, quia plena et solida sit foelicitas, in uno Deo acquiescere, qui nihil suis deesse patitur.[1]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 16 (15) ex versione vulgata Clementina:
1 Tituli inscriptio, ipsi David.
Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra eius,
mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum:
postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,
nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei:
tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris;
etenim haereditas mea praeclara est mihi.
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum;
insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitae;
adimplebis me laetitia cum vultu tuo:
delectationes in dextera tua usque in finem.
Notae
recensereNexus externi
recensereVide Psalmum 15 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 16 spectant. |
- Psalmus 15 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 15 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 16 in Nova Vulgata
- Psalmus 16 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |