Monotheletismus
Monotheletismus (a verbis Graecis μόνος „solus“, et θέλω „volo“) est doctrina christologica, quae Christum duas naturas -divinam et humanam -, sed tantum unam voluntatem habere affirmat; Christo quidem propriam naturam humanam esse, voluntatem autem suam Dei voluntati ex toto respondere.
Doctrina saeculo septimo ineunte sub Heraclio, imperatore Constaninopolitanorum, explicata est, ut Diophysitismus anno 451 in Concilio Chalcedonensi decretus cum Monophysitismo reconciliaretur assectatoresque Monophysitismi antea excommunicati hoc modo iterum in ecclesiam imperialem insererentur.
Imperatore favente papaque Honorio I adiuvante Monotheletismus tamen Maximo Confessore (fere 580–662) fortiter repugnante ab ecclesia et occidentali et orentali reiectus neque a Monophysitis acceptus est.
A Concilio Constantinopolitano Tertio (680/681) Monotheletismus haeresis damnatus est. Praeterea concilium decrevit utramque Christi naturam propriam voluntatem habere, voluntatem autem humanam divinae subiectam esse. Concilium etiam papam Honorium I mortuum haereticum damnavit, quod Monotheletismo fautus erat, quod factum postea in disputatione de infallibilitate papali maximi momenti erat.
Maronitae in Libano usque ad saeculum duodecimum Monotheletismum secuti sunt.
Bibliographia
recensere- Adolf von Harnack: Lehrbuch der Dogmengeschichte, vol. 2: Die Entwicklung des kirchlichen Dogmas, ed. 2. Aufl. Friburgi 1888, p. 401–412.
- Garegin Owsepian: Die Entstehungsgeschichte des Monotheletismus nach ihren Quellen geprüft und dargestellt (Univ. Diss.). Lipsiae 1897.
- Josef Rist: Vox Monotheletismus. In: Der Neue Pauly, vol. 8: Mer – Op. Stuttgardiae 2000, p. 378–379.
- Friedhelm Winkelmann: Der monenergetisch-monotheletische Streit (= Berliner Byzantinische Studien, vol. 6). Francoforti ad Moenum 2001, ISBN 3-631-37377-5.
- Adolf Martin Ritter: Vox Monotheletismus. In: Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG), ed. 4. vol. 5: L – M. Tubingae 2002, p. 1467–1469.
Nexus externi
recensere- Bibliographia hodierna ad Christologiam.
- Vox Monotheletismus (Anglice) ex Encyclopaedia Britannica in Wikisource.
- La Primauté et l'Infaillibilité des Souverains Pontifes (1873) in Internet Archive.