[go: up one dir, main page]

Christologia (a verbo Graeco χριστός 'unctus' + λόγος 'ratio') in religione Christiana est meditatio sive commentatio theologica de persona et actione salvifica Iesu Christi.

Fenestra vitri tincti Confessionis Petri.

Novum Testamentum

recensere

Omnis theoria christologica a Novo Testamento initium capit. Evangelium secundum Marcum (8,27-29) refert sermonem Iesu cum discipulis de natura eius. Iesus (27) interrogabat discipulos suos dicens eis: Quem me dicunt esse homines?. (28) Qui responderunt illi dicentcs: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis. (29) Et ipse interrogabat eos: Vos vero quem me dicitis esse?. Respondens Petrus ait ei: Tu es Christus.

Confessio Petri Iesum Christum esse dicit, id est ille Messias, quem Iudaei regem et pontificem a Deo annuntiatum credunt secundum verba Isaiae prophetae (7,14): Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel.

Praeterea sunt multi alii tituli sive nomina dignitatis Iesu data in Novo Testamento:

  • "Sanctus Dei" (Mc 1,24)
  • "Dominus meus et Deus meus" (Io 20,28)
  • "Filius David" (Mc 10,47)
  • "Filius Dei" (Mc 1,11; Ro 1,3)
  • "Messias" sive "Christus" (Mc 8,29; Mc 14,62)
  • "Filius hominis" (Mc 2,10; Mc 3,28)
  • "Rex Iudaeorum" (Mc 15,2)
  • "Agnus Dei" (Io 1,29)
  • "Pontifex" (Heb 3,1)
  • "Verbum" (id est logos) (Io 1,14)
  • "bonus pastor" (Io 10,12), "panis vitae" (Io 6,35), "lux mundi" (Io 8,12)
  • "Rabbi" sive "magister" (passim in Evangeliis synopticis)
  • "Kyrios" (dominus) (ut puta in Lc 24,34)

Multitudo nominum necnon narrationes de miraculis Iesu attributis disputationes inter theologos instigaverunt:

  • Quid nomina accurate valent?
  • Quem Iesus se ipsum esse putavit?
  • Quae appellationes Iesu vivente in usu erant, quae postea creatae sunt?

Iesus se ipsum plerumque „filium hominis“ esse dicit. Deum modo familiari „Abba“ (Aramaice pater valens) appellat artam cum Deo necessitudinem declarans. Tituli Iudaici "Filius David" et "filius Dei" necnon appellatio Romana "rex Iudaeorum" in ore Iesu desunt. Raro "Messias" appellatur, nec tamen negat eum esse. Tantum in Evangelio secundum Marcum Iesus se "filium Dei" publice appellari a se amovet, forsitan ne praemature mundo nuntietur. Quod theologi "mysterium Messiae" nuncupant. Titulus "Kyrios" et "Dei filius“ plerumque in ore aegrotorum, qui miro modo sanati sunt, in narrationibus de Christo resurrecto, in litteris Sancti Pauli et in epistola ad Hebraeos inveniuntur.

Antiquissimae credendi formulae sive symbola hae habentur:

  • "Dominus Iesus Christus" (ut puta Phil 2,11): Kyrius (dominus), nomen Dei biblici (vide: Tetragrammaton), in Iesum transfertur.
  • "Filius Dei" (Mc 15,39: Vere homo hic Filius Dei erat; Ro 1,1-4: Paulus servus Christi Iesu ( ... ), qui factus est ex semine David secundum carnem, qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro).

Controversiae et arbitria in ecclesia antiqua

recensere

Tota antiquitate de natura Christi et de doctrina trinitaria, quae cum ea coniuncta est, disputatum est. Post Edictum Mediolanense anno 313 promulgatum Romani imperatores doctrinas decernere urgebant, quod ecclesiam imperiii concordem habere voluerunt.

Anno 325 Constantinus I Concilium Nicaenum Primum congregavit, cui haeresis Ariana praecesserat. Arius (256336), presbyter Alexandrinus, obtinuerat Deum patrem et filium non esse consubstantialem (Graece: ὁμοούσιος).[1] In Nicaea Subordinatianismus, qui dicitur, dicens filium patri subiectum esse, damnatus est, una cum doctrina Origenis Ariique, qui tres hypostases autonomas – Deus, filius, Spiritus Sanctus - postulaverunt.

Inter annos 380 et 393 Theodosius I religionem Christianam edicto Thessalonicensi aliisque decretis ad religionem imperii Romani promovit. Cum controversiae de natura Christi tamen continuarent, alia concilia congregata sunt, inter quas Concilium Constantinopolitanum Primum anni 381, a quo Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum promulgatum est, et Concilium Chalcedonense anno 451, quod controversias finivit.

Quod effectum est

recensere

Hae doctrinae haereses damnatae sunt:

  • Arianismus, qui Christum quidem Deum esse confitetur, tamen non aeternum, sed a patre natum esse dicit.
  • Monophysitismus docens divinam humanamque naturam esse indivisas mixtasque (vide etiam Docetismus).
  • Nestorianismus docens divinam humanamque naturas Christi esse divisas purasque.

Diophysitismus Iesum Christum "verum Deum" (secundam trinitatis personam) et simul "verum hominem" confitens, divina humanaque natura inseparabiliter coniuctis, "non mixtis" (ἀσυγχύτως) et "non mutatis" (ἀτρέπτως), "non separatis" (ἀδιαιρέτως) et "non scissis" (ἀχωρίστως), praevaluit et usque ad hunc diem a plurimis ecclesiis tenetur. Controversiae posteriores in hoc fundamento habebantur.


Nexus interni

Si plus legere vis

recensere
  • Barbelm, Joseph 1976. Jesus im Glauben der Kirche. Die Christologie bis zum 5. Jahrhundert. (= Der Christ in der Welt, Vol. V,15c/d), Aschaffenburg.
  • Beyschlag, Karlmann 1991. Grundriss der Dogmengeschichte, vol. II: Gott und Mensch. Pars 1. Das christologische Dogma.
  • Dünzl, Franz 2019. Geschichte des christologischen Dogmas in der Alten Kirche, Friburgi Brisgoviae, ISBN 978-3-451-37877-5.
  • Grillmeier, Alois (ed.) 1979 ss. Jesus der Christus im Glauben der Kirche. Friburgi Brisgoviae et al.
  • Macquarrie, John 1988. Jesus Christus VI–VII. In: TRE 17, pp. 16–64.
  • Sala, Giovanni 2004. La Cristologia nella Religione nei limiti della semplice ragione di Kant. Rivista di Filosofia Neo-Scolastica 96(2-3):235–305.

Nexus externi

recensere
  1. Franz Dünzl: Kleine Geschichte des trinitarischen Dogmas in der Alten Kirche. Friburgi Brisgoviae et al. 2006, p. 57. ISBN 3-451-28946-6.