Laser
(Redirectum de Instrumentum lasericum)
Laser[1][2][3] (-eris, n., nom. pl. -era;[1][4] aliquando -er, -eri, m.,[3] vel indecl., n.), vel instrumentum lasericum,[5] est apparatus qui lucem cohaerentem(d) (radium lasericum[6]) per emissionem stimulatam radiationis electromagneticae generat. Vocabulum Anglicum laser est acronymum pro light amplification by stimulated emission of radiation.[7] Lasera ab aliis luminibus eo differunt, quod lucem cohaerentem emittunt.
Prima lasera a Carolo Townes et Arthuro Leonardo Schawlow excogitata atque a Theodoro Maiman anno 1960 constructa sunt. Hodie in lectris discorum opticorum, impressoriis, instrumentis chirurgicis, multisque instrumentis aliis adhibentur.
Nexus interni
recensereNotae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Cf. Leo Latinus (25 Decembris 2014). "Epistula LXXXIII". Epistulae Leoninae: 19: “… quia laseribus (*laser, -eris, n. – Laser = Light Amplification by Stimulated Emission of Radiation) caeruleis in discum compactum multo plura data imponi possunt quam rubris.”
- ↑ Cf. Reijo Pitkäranta, Nuntii Latini diei 28 Maii 2010: “Laser 50 annos nuper complevit.”
- ↑ 3.0 3.1 Cf. Ranieri, Lucas. Vocabula recentia. . Scorpio Martianus: “laser, laseri : (acronymum pro lucis amplificatio stimulata emissione radiationis) radius lucis coherentis.”
- ↑ Vocabulo “laseris” (laser, -eris, n.) apud Plinium Maiorem occurritur, ubi nomen est cuiusdam suci, verisimiliter ex Linnaei Ferula assa-foetida extracti (confer Plinii Naturalem Historiam, XXII, 49-50, "Laser e silphio profluens"). Hoc docet laser certe exsistere posse quale verbum Latinum declinabile.
- ↑ Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (2009).
- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ I.e. ‘lucis amplificatio per stimulatam emissionem radiationis’.
Bibliographia
recensere- Bertolotti, Mario. 1999, trans. 2004. The History of the Laser. Institute of Physics. ISBN 0-7503-0911-3.
- Bromberg, Joan Lisa. 1991. The Laser in America, 1950–1970/ Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 978-0-262-02318-4.
- Csele, Mark. 2004. Fundamentals of Light Sources and Lasers. Wiley. ISBN 0-471-47660-9.
- Koechner, Walter. 1992. Solid-State Laser Engineering. Ed. tertia. Springer-Verlag. ISBN 0-387-53756-2.
- Siegman, Anthony E. 1986. Lasers. University Science Books. ISBN 0-935702-11-3.
- Silfvast, William T. 1996. Laser Fundamentals. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-55617-1.
- Svelto, Orazio. 1998. Principles of Lasers. Ed. quarta. Conv. David Hanna. Springer. ISBN 0-306-45748-2.
- Taylor, Nick. 2000. LASER: The inventor, the Nobel laureate, and the thirty-year patent war. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 978-0-684-83515-0.
- Wilson, J., et J. F. B. Hawkes. 1987. Lasers: Principles and Applications. Prentice Hall International Series in Optoelectronics, Prentice Hall. ISBN 0-13-523697-5.
- Yariv, Amnon. 1989. Quantum Electronics. Ed. tertia. Wiley. ISBN 0-471-60997-8.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta laserica spectant. |