[go: up one dir, main page]

Historia Americarum (Septentrionalis, Australis, Mediae, et Regionis Caribicae) cum homines ad has regiones ex Asia per ultimum aevum glaciale migrarerunt coepit. Hi greges plerumque remoti ab hominibus mundi veteris vixisse usque ad adventum Europaeorum saeculis decimo et quinto decimo putantur.

Americae ex singula machina remote-sensing NASA Moderate Resolution Imaging Spectroradiometer (MODIS) visae.
Quipu Incanum. Collectio Musei Larco.
K'inich Kan B'alam II, rex Palenque aetate classica, in stela pingitur.
Dominatus Americae Australis a civitatibus Europaeis effectus, a 1700 ad praesens.

Maiores hodiernorum Indorum Americanorum fuerunt Palaeoindi, venator-collectores qui in Americam Septentrionalem migraverunt. Doctrina populo gratissima dicit advenas ad Americas trans Pontem Terrestrem Beringianum advenisse, Beringiam appellatum, massam terrestrem nunc a frigidis aquis oceanicis in Freto Beringiano obtectam. Parvi gradus lithici populi megafauna secuti sunt, sicut bison, mammuthus (nunc exstinctus), et Rangifer tarandus, ergo hodiernum per ludibrium datum nomen "venatores ferarum magnarum" capientes. Greges hominum etiam in American Septentrionalem super glacie secundum septentrionale litus Pacificum fortasse peragraverunt.

Proprietates culturae a primis advenis inlatae se evolverunt, ac culturas genuerunt Iroquesiorum in America Septentrionali et Pirahã in America Australi, aliasque culturas quae tamen civilizationes factae sunt. Multae harum culturarum culturis Mundi Veteris recentius expansae sunt. Inter culturas quae progressae vel civilizatae haberi possunt sunt Chico Septentrionalis, Cahokia, Zapotec, Toltec, Olmec, Maya, Azteci, Purepecha, Chimor, Mixtec, Moche, Mississippiana, cultura Puebloana, Totonac, Teotihuacan, Huastec, Tarascana, Izapa, Mazatec, Muisca, et Inca.

Anno 1492, cum nautae Europaei Americam advenirent, expeditiones Hispanicae, Portugallicae, et postmodum Anglicae, Francicae, et Batavae ibi pervenerant. Expeditionibus terras vincentibus coloniasque condentibus, vultus Americae physicus culturalisque magnopere mutatus est.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Boyer, Paul S. 2001. The Oxford Companion to United States History. locus et inquistitio verborum
  • Carnes, Mark C., et John A. Garraty. 2008. The American Nation: A History of the United States: AP Edition.
  • Egerton, Douglas R. et al. 2007. The Atlantic World: A History, 1400–1888.
  • Elliott, John H. 2007. Empires of the Atlantic World: Britain and Spain in America 1492–1830. excerpt and text search
  • Hardwick, Susan W., Fred M. Shelley, et Donald G. Holtgrieve. 2007. The Geography of North America: Environment, Political Economy, and Culture.
  • Jacobs, Heidi Hayes, et Michal L. LeVasseur. 2007. World Studies: Latin America: Geography—History—Culture.
  • Johansen, Bruce E. 2006. The Native Peoples of North America: A History.
  • Keen, Benjamin, et Keith Haynes. 2008. A History of Latin America.
  • Kennedy, David M., Lizabeth Cohen, et Thomas Bailey. 2008. The American Pageant. 2 voll.
  • Marsh, James C., ed. 1985. The Canadian Encyclopedia. 4 voll. Editio interretialis.
  • Morton, Desmond. 2001. A Short History of Canada. Ed. 5a.
  • Veblen, Thomas T., Kenneth R. Young, et Antony R. Orme. 2007. The Physical Geography of South America.