[go: up one dir, main page]

Georgius Fridericus Handelius[1] (natus Georg Friedrich Händel Salinis Saxonicis die 23 Februarii 1685, mortuus Londinii die 14 Aprilis 1759) fuit compositor Germanicus, qui multos annos extra Germaniam vixit. Scripsit oratorium Messias. In urbe natali invenitur museum amoenum compositori dedicatum.

Wikidata Georgius Fridericus Handelius
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Fridericus Handelius: imago
Georgius Fridericus Handelius: imago
Georgius Fridericus Handelius: subscriptio
Georgius Fridericus Handelius: subscriptio
Nativitas: 23 Februarii 1685; Salinae Saxonicae
Obitus: 14 Aprilis 1759; Westmonasterium
Patria: Brandenburg-Prussia, Britannia, Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Georg Friedrich Händel

Familia

Genitores: Georg Händel; Dorothea Händel
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Poets' Corner
 
Odeum melodramatum Italicorum Londinii, ubi Handelii opera permulta dabantur
 
Handelius et rex Georgius I Tamesim navigantes

Filius vulnerarii cuiusdam iam a pueritia ingenium musicum magnum ostendit, ut anno 1696 princeps elector Fredericus eruditionem in Italia proponeret. Pater autem id recusavit. Magister primus atque unicus organista Fredericus Gulielmus Zachau erat. Studia iuridica, quae patre volente anno 1702 Salinis Saxonicis inceperat, mox deposuit et Hamburgum properavit ubi melodramatica ars Germanica Reinhardo Keiser disponente ex anno 1678 efflorescebat. Handelius ibi violina cecinit et Matheson cognovit. Die 8 Ianuarii 1805 melodrama primum spectatoribus gaudentibus praesentavit, »Almira«. Iam mense Februario melodrama secundum secutum est, »Nero«. Tertium autem separatum est in partes duas »Daphne« et »Florindo« anno 1708, cum Handelio iam in Italia vitam degeret. Anno 1707 Florentiae videri potuit melodrama »Rodrigo«, unde musicographus noster Venetiis adiit ubi melodrama unum »Agrippina« totum mensem quotidie iteratum est.Tunc Roma eum sartum et tectum conservavit ubi oratoria duo »La Resurrezione« et »Il trionfo del tempo« in Arcadiorum Academia et in palatio Ottoboni cardinalis monstrata sunt. Ibi etiam fratres Scarlatti (Alexandrum et Dominicum) vidit; cum Dominico autem amicitiam iniit eum Neapolim comitaturus.

Anno 1710 Augustinus Steffani, quem Venetiis convenit, successionem et investituram tamquam Capellae curialis regens Hannoverae obtulit. Handelius assentiens eodem anno Londinium visit quo maecenates eum vocaverant. Mense dimidio melodrama »Rinaldo« composuit, cui valde plausum est. Tunc Hannoveram rediit sed anno 1712 munus id rursus deposuit ut in Angliam iret. Regina Anna ei emeritorium librarum CC dedit. Pax Traiecti ad Rhenum fecit, ut Handelius »Te Deum« et »Iubilate« concinnavit, cui alterum »Te Deum« additum est victoria Dettingen in Provincia Franconia Inferiore parta. Multa opera ecclesiastica et cameralia insequebantur. Tamen officium ei maximi aestimatum pro theatro fiebat. Anno 1712 melodramata »Theseus« et »Il pastor fido« offerebat. Regina anno 1714 defuncta Georgius I rex Handelio conducticio in principio pecunias minuit. Mox autem et ille valorem musici egregii esse intellexit.

Melica opera Londiniensibus

recensere

Tum drama melicum »Amadis« (1715) scripsit et in honorem ducis de Chandos bis »Tedeum«, duodecies »Anthem« necnon oratoria »Acis und Galatea« et »Esther«. Anno 1720 Handelius rectioni odei nuper erecti subiit et pecuniis abundantibus musicos totius Europae celeberrimos alliciebat ut in Angliam venirent. Anno consecuo nova Academia in theatro Haymarket opere »Radamisto« inauguravit. Theatro isti usque annum 1728 opera melica XIV confecit. Etiam Ioannes Bononcini competitor pro rebus academicis fuisse videtur. Anno autem 1728 Academia regia musica crumina aegrotante clausa est et Ioannes Iacobus Heidegger Helveticus periculo proprio et domum et supellectiles omnes acquisivit; eodem tempore Handelius in Italia optimos artifices conscribebat. Tamen et ea laudanda incepta ad irritum sunt ducta et post quadriennium cuncta clausa sunt. Interim Handelius melodramata sex nova composuerat. Neque in tertio conamine anno 1733 facto Handelius felix fuit; post annos septem laboris indefessi minis circulorum nonnullorum nobilium cessit qui adversarios Nicolam Porpora et Ioannem Adolphum Hasse malebant. Neque cantores sibi electos semper pacificare potuit. Theatrum ei relictum est anno 1740, postquam melodrama XXI datum est, »Deidamia« fortunis consumptis.

Oratoriorum episodus

recensere
 
Monumentum Halense

Interim autem nonnulla oratoria quoque confecerat. Cum anno 1732 opera propria »Acis und Galatea«, »Esther«, »Deborah«, »Tedeum Ultraiectorium« et »Athalia« sive praetractavisset sive anno 1733 confecisset, publicum Londiniense cui Italicus mos odio pro Handelio inflammatum est. Unde oratoriorum artem maxime complexus est et revera multa nova ibi invenit. Chorus quoque modum in melodramaticum oratoriis insidere coepit. Incitamen verum venit ab episcopo Gibson qui biblicis oratoriis productionem a scaenis interdixerat. Insuper Anglorum amor cantus choralis suppeditavit. Itaque Handelius oratorii reformator haberi potuit: melodramatum reformator minime erat. Tamen a multis oratoriorum vis non sentiebatur itaque opus magnum »Messias« Dublini die 13 Martii 1742 prima vice audiri potuit, non Londonii. In Germania anno 1772 (Arne moderante) et anno 1775 (Philippo Emmanuele Bach disponente) Hamburgi id opus magnum ostendebatur.

Eventus felicissimus Dublini celebratus Londinienses quoque excitavit, qui statim oratoria pristina adamare coeperunt. e.g. »Das Alexanderfest« (musicae glorificatio, 1736), »Saul« et »Israel in Ägypten« (1739), »L'allegro, il pensieroso ed il moderato« (1740), »Samson« (1742), »Semele« (1743), »Herakles«, »Belsazar« et »Joseph« (1744), »Judas Makkabäus« (1746), »Josua« et »Alexander Balus« (1747), »Susanna« et »Salomo« (1748), »Theodora« (1749) et »Jephtha« (1751). Nihilominus Handelius oratoria musica organo cantata ornare debuit, quo plures spectatores affluerent. Ea traditio ab Handelio excaecato usque ad finem servata est. Sepultus est in Abbatia Westmonasteriensi.

Gravitudo

recensere
 
Museum Londiniense London Handel House

Quamquam Handelius praesertim vocalia composuit, etiam ad instrumentalia emendanda operam dabat. Melodramatici symphonicaci et oratoria de his evidenter testimonium perhibent. Omnia instrumenta Handelii per se loquuntur, ut Chrysander iam dixerat et sic profunditas cantuum mystica gignitur. Similia in meris instrumentalibus rebus perlucent quamvis exempla Italica vix quoad technicam tetigerit. Gloria eius contrapunctus et visionum scaturigo inexhausta atque fecunda excellit e.g. in opere »Wassermusik« pro nobilibus Anglicis anno 1714 per Tamesim velificantibus. Quo opere regem novum placavit.

  1. Nova Acta Eruditorum, Anno MDCCXLII publicata, ed. Johann Friedrich Gleditsch II (Lipsiae), Johann Christian Martin (Lipsiae), Johann Grosse II (Héritiers) (Lipsiae: apud Maurit. Georg. Weidemannum, Jo. Frid. Gleditschium, et B. Lanckisii haeredes, 1749), p. 477.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Fridericum Handelium spectant.
Georgius Fridericus Händel 
Georgius Fridericus Händel

Alimira (1705) · Nero (1705) · Florindo (1708) · Daphne (1708) · Rodrigo (1707) · Agrippina (1709) · Rinaldo (1711) · Il pastor fido (1712) · Teseo (1713) · Silla (1713) · Amadigi di Gaula (1715) · Radamisto (1720) · Muzio Scevola (1721) · Floridante (1721) · Ottone (1723) · Flavio (1723) · Giulio Cesare in Egitto (1724) · Tamerlano (1724) · Rodelinda (1725) · Scipione (1726) · Alessandro (1726) · Admeto (1727) · Riccardo Primo (1727) · Siroe (1728) · Tolomeo (1728) · Loterio (1729) · Partenope (1730) · Poro (1731) · Ezio (1732) · Sosarme (1732) · Orlando (1733) · Arianna in Creta (1734) · Oreste (1734) · Ariodante (1735) · Alcina (1735) · Atalanta · Arminio (1737) · Giustino (1737) · Berenice (1737) · Alessandro Severo (1738) · Faramondo (1738) · Serse (1738) · Giove in Argo (1739) · Imineo (1740) · Deidamia (1741)