[go: up one dir, main page]

Feudalismus fuit mixtura morum legitimorum, militarium, oeconomicorum, et socialium quae in Europa mediaevali a saeculo nono ad saeculum quintum decimum floruit.

Castellum Orava in Slovacia: castellum fuit solitus societatis feudalis symbolus.

Vocabulum feudum vel feodum (origo Theodisca sive Latina vocabuli disputatur) est "jus in praedio alieno in perpetuum utendi, fruendi; quod pro beneficio dominus dat ea lege, ut qui accipit sibi fidem et militiae munus aliudve servitium exhibeat."[1]

"Beneficium (sic aliter feudum vocant) est illud, quod ex benevolentia alicui ita datur, ut proprietate quidem rei immobilis beneficiatae, penes dantem remanente, usufructus illius rei ita ad accipientem transeat, ut ad eum haeredesque suos masculos et faemineos, si de his nominatim dictum fuit, imperpetuum maneat ob hoc, ut ille et sui haeredes fideliter domino serviant, sive id servitium nominatim, quale esse debeat, expressum sit sive indeterminante promissum sit."[2].

"Feudum est clientela militaris ea lege contracta, ut cliens pro beneficio accepto militarem operam praebeat vicissimque patronus suam illi fidem benevolentiamque praestet."[3]

Nexus interni

  1. Cujacius, De feudis, lib. 1, princ. (Opera, tom. 2, Neapoli, 1722).
  2. Ibidem.
  3. Franciscus Hotmanus, Disputatio de Feudis, cap. 4 (1573).

Bibliographia

recensere
  • Dhondt, Jan. 2003. Das frühe Mittelalter. Fischer Weltgeschichte, 10) Francofurti: Fischer-Taschenbuchverlag. ISBN 3-596-50732-4.
  • Guerreau, Alain. 1990. Fief, féodalité, féodalisme: Enjeux sociaux et réflexion historienne. Annales: Economies, sociétés, civilisations 45: 137-66.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Feudum spectant.

Paolo Grossi, Ideologia et tecnica in una definizione giuridica (La definizione obertina da Feudo dai Glossatori a Cujas), in: Quaderni Fiorentini per la storia del pensiero giuridico moderno 19 (1990), vide hic