[go: up one dir, main page]

Ethica deontologica vel deontologia (a Graeco τὸ δέον 'obligatio, officium'[1]) est ethica et normativa diiudicandi ratio, qua moralitas actus ex eo aestimatur, quomodo officii praescriptis obsequitur. Quae doctrina non numquam appellatur ethica in officio vel obligatione vel praeceptis posita, quia praeceptis ad officium nostrum ligamur.[2] Cum actus maioris momenti sit quam ea quae ex actu consequuntur, ethica deontologica cum consequentialismo,[3] ethica virtutis et ethica pragmatica contendi solet.

Immanuel Kant.

Deontologia est forma Latina termini Anglici deontology, quem invenit Ieremias Bentham mediis annis 1820, quo 'cognitionem recti et decori' significaret.[4] Qui sensus latior in lingua Francica retinetur, praecipue in locutione code de déontologie, qui codicem ethicum, terminum ethicae professionalis, significat. Deontologiae autem terminum nova et quidem hodierna definitione speciali instruxit C. D. Broad,[5] qui theorias ethicas in duas divisit partes, quae sunt theoriae teleologicae et theoriae deontologicae, quas cum absolutismo morali contulit.[6]

Ethica deontologica praecipue cum consequentialismo aemulatur. Itaque recte agere non est rectum finem respicere sed potius praeceptum morale observare. In consequentialismo Rectum ad Bonum, in deontologia autem Bonum ad Rectum reducitur. Actum cum Recto non congruentem perficere non licet, quamvis Bonum pariat.

Inter deontologos hodiernos numerantur Thomas Nagel, Thomas Scanlon, Rogerius Scruton, Francesca Kamm. Theoria ethicae Immanuelis Kantii deontologica habetur.

Theoriae deontologicae

recensere

In consequentialismo actus, utrum morales sint an non, ex eis quas pepererunt rerum condicionibus aestimantur. In deontologia autem moralitas actuum non ex consecutionibus, quamvis optimi sint, aestimatur. Etiamsi ex actu aliquo praecepta deontologica violanti consequeretur, ut alii homines ab huiusmodi actibus impedirentur, nihilo minus actus pravus esset, nam deontologi est tales tantum actus, qui cum normis generalibus congruant, perficere. Rectum Bono praefertur.

Obligationes deontologicae permissionibus supplentur.[7] Certi enim actus, etsi consecutiones quamvis bonas non adferunt, recti esse possunt, quippe cum normas permissionis repraesentent. Quos actus constat non obligatorios esse, immo perfici permittuntur, quamvis minus bonas consecutiones adferant.[8] Eiusmodi actus consistunt in actibus, quos perficere non solum debemus sed etiam non debemus.

  1. A verbo δέω 'ligo' per deont- stirpem participii praesentis + suffixum logia.
  2. Waller 2005:23.
  3. Scheffler 1982.
  4. Bentham 1830: 21.
  5. Beauchamp 1991: 171.
  6. Broad 1930: 206.
  7. Scheffler 1982.
  8. Moore 2008.

Bibliographia

recensere
  • Bentham, Jeremy. 1834. Deontology or, The science of morality : in which the harmony and co-incidence of duty and self-interest, virtue and felicity, prudence and benevolence, are explained and exemplified Vol. I, from the MSS. of Jeremy Bentham ed. Bowring London & Edinburgh.
  • Beauchamp, Tom L. 1991. Philosophical Ethics: An Introduction to Moral Philosophy. Ed. 2a. Novi Eboraci: McGraw Hill.
  • Broad, C. D. 1930. Five Types of Ethical Theory. Novi Eboraci: Harcourt, Brace and Co.
  • Darwall, Stephen, ed. 2003. Deontology. Malden Massachusettae: Blackwell Publishing. ISBN 0-631-23111-0, ISBN 0-631-23112-9
  • Kamm, F. M. 1996. Morality, Mortality Vol. II: Rights, Duties, and Status. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Kamm, F. M. 2006. Intricate Ethics Rights, Responsibilities, and Permissible Harm Rights, Responsibilities, and Permissible Harm. Oxford University Press. ISBN 0-19-534590-8.
  • Kant, Immanuel. 1788. Critic der practischen Vernunft. Riga: Johann Friedrich Hartknoch.
  • Kant, Immanuel. 1789. Fundamentum metaphysicae moralitatis
  • Kant, Immanuel. 1789. Critica rationis practicae.
  • McCarty, Richard R. 2006. Maxims in Kant's Practical Philosophy. Journal of the History of Philosophy 44: 65-83.
  • Mizzoni, John. 2010. Ethics: The Basics. John Wiley & Sons.
  • Olson, Robert G. 1967. Deontological Ethics. In The Encyclopedia of Philosophy, ed. Paul Edwards. Londinii: Collier Macmillan.
  • Ross, W. D. 1930. The Right and the Good. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Salzman, Todd A. 1995. Deontology and Teleology: An Investigation of the Normative Debate in Roman Catholic Moral Theology. University Press.
  • Scheffler, S. 1982. The Rejection of Consequentialism. Oxford: Oxford University Press.
  • Waller, Bruce N. 2005. Consider Ethics: Theory, Readings, and Contemporary Issues. Novi Eboraci: Pearson Longman.
  • Wierenga, Edward. 1983. A Defensible Divine Command Theory. Noûs 17(3):387-407.

Nexus interni

Nexus externi

recensere