Morbus mentis
Morbus mentis, seu conturbatio mentis, est psychologica singuli hominis consuetudo vel mores mentis ob quos quaedam miseria vel debilitas hominis efficitur, quae secundum normas culturae inusitata censetur. Cum cura medicinae necesse sit, morbus consideratur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Classificatio conturbationum mentis inter tempora et culturas multo mutatur, sed normae in enchiridiis ICD-10, Codex F (a WHO) et DSM (a Societate Psychiatriae Americana) datae hodie plerumque a medicis salutis mentis late comprobatur. Inter categorias diagnosium datas a his consiliis habentur conturbatio dissociativa, conturbatio adfectús, conturbatio psychotica, conturbatio sui, conturbatio evolutionis, conturbatio personae, conturbatio ambulatoria.
De conturbationum mentis causis multo sine consensu disputatur, sed medici saepe sunt pro exemplare diathesis-contentionis et exemplare biopsychosociali.
Conturbationes mentis frequentes censentur, quia plus quam omnium pagorum hominum tertia pars criteria fatetur sufficientia, ut diagnosis conturbationis mentis confirmetur. Psychiatri diagnoses per rationes distinctas efficiunt, iuxta historiam patientium et proventum colloquiorum.
Remedia morbi mentis effecta sunt in valetudinariis et in consultationibus et conatibus extra valentudinaria. Psychotherapia et medicamenta psychiatrica sunt optiones saepe optatae. Etiam habentur interventio fulciens et auxilium sui. Curatio potest esse involuntaria quando leges ita sinunt.
Pactio de iuribus hominum invalidorum morbum mentis ut invaliditatem definit, quod contra opinionem inveteratam, discriminationem, exclusionem socialem, et abusum medicinae, sicut sterilizatio coacticia protegi fas est. Etiam Dies universus salutis mentis celebratur pro iuribus die 10 Octobris quique anni.
Contrarium morbi mentis est salus mentis.
Nexus interni
- Amnesia
- Autismus
- Bulimia nervosa et gula
- Conturbatio bipolaris (Psychosis affectiva bipolaris)
- Conturbatio hypercinetica cum attentionis defecto
- Debilitas mentalis
- Dementia
- Delusio
- Dependentia
- Depressio (psychiatria)
- Dyslexia
- Dysthymia
- Invaliditas
- Insomnia
- Malum obsessivum et compulsivum
- Mania
- Morbus Alzheimeranus
- Morbus dissidentiae phreneticae sive Schizophrenia
- Neurodiversitas
- Neurosis
- Perturbatio affectionis mentis
- Paranoia
- Phobia
- Psychosis
- Psychiatria
- Psychotherapia
- Salus mentis
- Solastalgia
- Syndroma Aspergerana
Bibliographia
recensere- Atkinson, J. 2006. Private and Public Protection: Civil Mental Health Legislation. Edimburgi: Dunedin Academic Press. ISBN 1903765617.
- Hockenbury, Don, et Sandy Hockenbury. 2004. Discovering Psychology. Worth Publishers. ISBN 0716757044.
- Fried, Yehuda, et Joseph Agassi. 1976. Paranoia: A Study in Diagnosis. Boston Studies in the Philosophy of Science, 50. ISBN 9027707049.
- Fried, Yehuda, et Joseph Agassi. 1983. Psychiatry as Medicine. Hagae: Nijhoff. ISBN 9024728371.
- Porter, Roy. 2002. Madness: a brief history. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192802666.
- Weller, M. P. I., et M. Eysenck. 1992. The Scientific Basis of Psychiatry. Londinii, Philadelphiae, Toronti, etc.: W. B. Saunders.
- Wiencke, Markus. 2006. Schizophrenie als Ergebnis von Wechselwirkungen: Georg Simmels Individualitätskonzept in der Klinischen Psychologie. Georg Simmel in Translation: Interdisciplinary Border-Crossings in Culture and Modernity, ed. David Kim, 123–155. Cantabrigiae: Cambridge Scholars Press. ISBN 1847180604.