[go: up one dir, main page]

Aequinoctium, etiam secundum Nicolaum Copernicum dies aequinoctialis[1], temporaliter est dies cum Sol via sua, quae est in caelo linea ecliptica, lineam aequatorialem caelestem transgreditur et ergo linea perpendiculari in lineam aequitorialem terrestrem lucet. Aliis verbis aequinoctium, ut locus vel punctum in sphaera caelesti, est intersectio inter lineam aequatorialem et lineam eclipticam.

Tellus visa a sole die aequinoctiali mensis Martii.

Dies noxque circiter eiusdem longitudinis ubique in mundo sunt. Sunt duo aequinoctia in anno, circiter 20 Martii aequinoctium vernum, quo tempore Sol ex hemisphaerio australi in hemisphaerium septentrionale, et circiter 22 Septembris aequinoctium autumnale, cum Sol ex hemisphaerio septentrionali in hemisphaerium Australe transit.

Praecessio aequinoctiorum ab Hipparcho inventa est.

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes!