Victoria (imperatrix Germaniae)
Obitus: 5 Augusti 1901; Schlosshotel Kronberg
Patria: Regnum Borussiae, Imperium Germanicum, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Victoria Adelaide Mary Louisa
Familia
Coniunx: Fridericus III
Proles: Gulielmus II, Princess Charlotte of Prussia, Prince Henry of Prussia, Prince Sigismund of Prussia, Princess Viktoria of Prussia, Prince Waldemar of Prussia, Sophia of Prussia, Princess Margaret of Prussia
Familia: House of Saxe-Coburg and Gotha
Memoria
Insignia heraldica
Victoria Adelhaidis Maria Ludovica (nata 21 Novembris 1840 Londinii, mortua 5 Augusti 1901 in palatio Friedrichshof in oppido Kronberg in Tauno monte) imperatrix Germaniae fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Mater eius Victoria regina Britanniarum fuit, pater Albertus de Gota. Die 25 Ianuarii 1858 Friderico III principi Borussiae nupsit. Cum eo octo liberos habuit, i.a. et Gulielmum, qui postea imperator ultimus Germaniae factus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Victoria, quae liberalibus consiliis instituta est, anno 1856 principem Fridericum cognovit, cui anno 1858 nupsit. Cum eo Berolinum movit. Anno 1861 Fridericus heres solii factus est, cum Gulielmus I pater maritu novus rex Borussiae successit. Imperio Germanico anno 1871 condito Fridericus nunc et heres Germaniae fuit. Sed cum Gulielmus I die 9 Martii 1890 mortuus esset, Fridericus III filius iam cancro Laryngis graviter aegrotus erat. Iam die 15 Iunii eiusdem anni mortuus est et Gulielmus II filius Victoriae ei successit.
Propter consilia eius liberalia, quae etiam Fridericus maritus accepisset, Victoria multis Theodiscis, inter eos et Otho de Bismarck erat, displicuit. Gulielmus II matrem e palatio Potestampii pepulit. Itaque vidua in monte Tauno heriditate accepta palatium exstrui iussit, quod nomine mariti Friedrichshof (Lat.: Aula Friderici) nominavit. Ibi anno 1901 mortua est, paucos menses post matris mortem.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |