Umbilicus Sueviae
Umbilicus Sueviae fuit nomen quod architecti Paulus Bonatz et Fridericus Eugenius Scholer stationi dederunt quam cum hac de re alios architectos aemulabantur aedificandam proposuerunt.[1] Nomen stationis nunc est Stuttgart Hauptbahnhof vel Stutgardia statio principalis quae statio est urbis Stutgardiae maxima statio ferriviaria qua regiones et proximae et longinquae urbi coniunguntur et quo multae ferriviae et stratariae et urbanae citatae ducunt. Statio ferriviaria aedificabatur inter annum 1914 et 1928.
Aedes stationis turri ita nota est ut et signum urbis et monumentum publicum praeservandum sit.
Secundum rei publicae consilium quod Stuttgart 21 vocatur id est "Stutgardia saeculi unius et vicesimi" nova statio subterranea aedificanda est qua statione hamaxostichi sub et Stutgardiae terra et statione vetera trans urbem currere possint. Ut aedes statu quo nunc est sit monumentum publicum praeservandum tamen ut consilium perpetretur aedis partes laterales magno homininum contra protestantium concursu iam demoliebantur. Contra hoc et alias constructiones futuras circa novam stationem aedificandam multi protestant quod et sumptus magnos destructionesque oecologicas timent. Octobri et Novembri 2010 disputatio cum Henrico Geißler facta et per televisionem omni Germaniae nuntiata est. Sed quamquam sententia disputationis atque ab adversariis atque ab propositione acceptus est, conflictum hodie non est solutum. 2011 quaeritio populi factum est propositioque vicit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad umbilicum Sueviae spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ DB ProjektBau GmbH (editores): Stuttgart 21: Talquerung mit Hauptbahnhof.