Tuber (fungus)
Tuber est sporocarpus subterraneus plurium fungorum ascomycotorum, praecipue generis Tuberis. Haec tubera sunt sumptuosa et epulae delicatae habentur. Species notissimae sunt Tuber melanosporum (nigrum), Tuber magnatum (album), ac Tuber aestivum.
Plinius haec de tuberibus scripsit:
Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum. siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima Africae. crescant anne vitium id terrae—neque enim aliud intellegi potest—ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat necne, non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio communis est cum ligno. Lartio Licinio praetorio viro iura reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae nascantur et seri non possint.
Simile est et quod in Cyrenaica provincia vocant misy, praecipuum suavitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Graecia geranion.
De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis accepta tantum riguis feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 19.33–37.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad tubera spectant. |