[go: up one dir, main page]

Jump to content

Thespiae

E Vicipaedia
Boeotia antiqua

Thespiae (Graece: Θεσπιαί) fuit polis Boeotiae inter Thebas et montem Heliconem sita.

Obolus Thespiadum quinti saeculi a.C.n. Boeoticum scutum praebens.

Locus, ubi postea Thespiae ortae sunt, iam a Neolithico inhabitatus erat. Thespiadae Thebanorum dominationi saepe obstiterunt qui omnes civitates Boeotiae circum se congregare volebant in Foedus Boeoticum. Cum Persae Graeciam anno 480 a.C.n. invaderent et Thebani eorum societatem adfectarent, Thespiae sola Boeotiae civitas fuit praeter Plataeas, quae recusaret, ne aquam et terram eis darent[1]; econtra 700 homines Leonidae in Pugnam ad Thermopylas promptos praebuit[2](480 a.C.n.) a Demophilo ductos, qui ad unum perierunt nec locum relinquere voluerunt[3]; quare Persae poenas de rebellione sumentes ambas urbes (Thespias et Plataeas) deleverunt[4]. Thespiae postea ab Atheniensibus reaedificatae sunt. Iterum deletae sunt inter annos 373 a.C.n.-367 a.C.n. a vicinis Thebanis.

Medio Aevo quidam vici loco Thespiarum antiquarum exstiterunt (sicut Eremocastrum, Ascra, Palaeoneochorium). Erimocastrum diu sedes episcopalis remanebat. Turcis regnantibus incolae in Novum Erimocastrum (Thespias hodiernas) translati sunt. Anno 1802 loco Thespiarum antiquarum adhuc tres domus erant, quae postea relictae sunt. Hodie locus domibus caret.

Thespiis praecipue deus Eros ac Musae colebantur, in quorum honorem ludi dati sunt. Notissima autem erat Erotis statua a Praxitele confecta, quae magnum visitatorum numerum in urbem allexit. Imperator Caligula statuam Romam vehi iussit.

Thespiae hodiernae

[recensere | fontem recensere]

Civitas antiqua nomen Thespiis hodiernis dedit, quae usque ad annum 1934 Eremocastrum sive Remocastrum appellatum erant[5]. Thespiae usque ad annum 2010 erat demus, nunc est pars (δημοτική ενότητα, i.e. "unitas popularis") Haliarti demi.

  1. Herodotus, Historiae 7,132.
  2. Herodotus, Historiae 7,202.
  3. Herodotus, Historiae 7,222-227.
  4. Herodotus, Historiae 8,50.
  5. http://pandektis.ekt.gr/pandektis/handle/10442/170168

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • John Bintliff / Phil Howard / Anthony Snodgrass (2007): Testing the hinterland. The work of the Boeotia survey (1989-1991) in the southern approaches to the city of Thespiai. MacDonald Institute Monographs, Cambridge Mac Donald Institute.
  • W. M. Leake (1835): Travels in Northern Greece. Londinii.
  • Paulus Roesch, Thespies et la confédération béotienne. Parisiis : E. de Boccard, 1965. Recensio critica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Commentatio "Thespies" in: Richard Stillwell (ed.), The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, Princeton University Press, Princeton (NJ), 1976, in interrete
  • Inscriptiones Thespiarum