[go: up one dir, main page]

Jump to content

Theologia prosperitatis

E Vicipaedia

Theologia prosperitatis[1] est doctrina nonnullarum sectarum Christianarum in qua divitiae dicuntur benedictio Dei, et fides, sermones positivi, ac dona ministeriis Christianis data opes proprias augere. Biblia theologi prosperitatis modo novo interpretantur, saepe in Prophetia Malachiae nitentes, et in eis pactum inter deum Christianum et homines vident, dicentes, si homines fidem Deo habeant, illum promissa salutis prosperitatisque effecturum esse; confessionem horum promissorum esse actum fidei, quem Deus honoret.

Magni momenti in theologia est incrementum potestatis personalis (personal empowerment), Deo populum suum laetum esse volente. Expiatio peccatorum, seu reconciliatio cum Deo, comprehendere putatur levamentum aegritudinis et paupertatis, maledictionum fide frangendarum. Quae expiatio donis pecuniae, imaginatio prosperitatis (visualization), ac confessione positiva perficiatur et vocabulis pactorum et legum mechanicarum doceatur.

Eminere coepit in Civitatibus Foederatis inter renovationes sanationis (Healing Revival) annorum 1950, quamquam scriptores origines eius cum motu Cogitationis Novae coniunxerunt, qui saeculo undevicensimo incohatus est. Doctrina prosperitatis postea magna erat pars motús Verbi Fidei et televangelismi annorum 1980. Annis 1990 et 2000 a nonnullis ducibus motús charismatici adoptata, a missionariis Christianis per orbem adiuta, aliquando in ingentibus ecclesiis (megachurches) promota est. Duces notissimi sunt E. W. Kenyon, Oral Roberts, T. D. Jakes, A. A. Allen, Robertus Tilton, T. L. Osborn, Ioel Osteen, Creflo Dollar, Kennethus Copeland, Kennethus Hagin, ac Fredericus J. Eikerenkoetter II ("Reverendus Ike").

Ecclesiae in quibus evangelium prosperitatis docetur saepe denominatione carent et ab uno solo pastore administrantur, etsi aliqui consociationes condiderunt plurium ecclesiarum, denominationibus similes. In talis eccleiis non breve tempus datur ad dona a grege petenda et ad sermonem positivum fidemque hortanda. Saepe prudentia aeraria quoque docetur, quam autem doctrinam aliqui scriptores diurnarii et academici deviam appellaverunt.

Plures duces pentecostales et charismatici, inter alios, theologiam prosperitatis reprehenditur, dicentes eam imprudentiae et idololatriae locum dare et sanctae scripturae contrariam esse. Aliqui reprehensores arguunt imperiosas per eam creari societates, in quibus duces vitas assectatorum regant. Doctrina in Corea Meridiana pervulgata est, fortasse propter similitudinem cum samanismo Coreano (mugyo). In Civitatibus Foederatis plerique assectatores ex classibus mediis et humilibus veniunt, ubi doctrina cum cultibus cargo, religionibus Africanis, ac theologia liberationis coniuncta est.

  1. Appellatio ab Anglico prosperity theology conversa. Aliter evangelium prosperitatis (prosperity gospel), evangelium sanitatis et divitiarum (health and wealth gospel), vel evangelium successús (gospel of success)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]