[go: up one dir, main page]

Jump to content

The River (pellicula 1938)

E Vicipaedia
Vergilius Thomson, compositor musicae in pellicula audita. Photographema Caroli Van Vechten, 1947.

The River ('Flumen') est brevis pellicula documentaria anni 1938, quae momentum monstrat Fluminis Mississippiensis in Civitatibus Foedetaris, et quomodo agricultura et usus silvarum fecerant ut solum superius e Magnis Planitiebus per flumen in Sinum Mexici ablueretur, inundationes calamitosas producentes, agricolasque in egestatem redigentes. Finitur pellicula rationes describens per quas propositum Auctoritatis Vallis Tennesiae has difficultates emendare incipiebat.

Pellicula scripta est a Pare Lorentz et, sicut eius prius documentarium, The Plow That Broke the Plains, ob eius "significationem culturalem, historicam, vel aestheticam,"[1] a Bibliotheca Congressionali selecta est ut in Actis Pellicularum Nationalibus Civitatum Foederatarum conservaretur,in tabulis anno 1990 perscripta. Pellicula in categoria optimi documentari in Festo Pellicularum Internationali Venetiano anno 1938 iudicata est.

Ambabus pelliculis est musica a Vergilio Thomson composita quae iam audita est ut suite symphoniacae. Pellicula a Thoma Hardie Chalmers narratur. Cinematographia a Floyd Crosby, Willard Van Dyke, et Stacy Woodard facta est. Ambae pelliculae ab Administratione Deductionis gubernationis Civitatum Foederatarum sustentae sunt ut homines Novam Distributionem scirent. Haec administratio in Administratione Securitatis Fundorum anno 1937 collocata est, quae ergo The River rite produxit.

Est etiam liber comitans, The River,[2] qui pro Praemio Pulitzerano Poesis eodem anno nominatus est.

Nexus interni

  1. Anglice: "culturally, historically, or aesthetically significant."
  2. Pare Lorentz, The River (Novi Eboraci: Stackpole Sons, 1938).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]