[go: up one dir, main page]

Jump to content

Tenos

Latinitas bona
Coordinata: 37°35′N 25°10′E / 37.583°N 25.167°E / 37.583; 25.167
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Tenos (urbs).
Wikidata Tenos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°32′0″N 25°10′0″E
Numerus incolarum: 8 934
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Tinos Regional Unit

Geographia

Superficies: 196.984 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Andros

Tabula aut despectus

Tenos: situs
Tenos: situs
Tenos cum aliis Cycladum insulis.

Tenos (Graece Τῆνος, Neograece Τήνος ['tinos]) est insula Graeciae in Aegaeo mari sita, quae in Cycladum orbe inter Andrum et Myconum nec non Delum iacet. Post Naxum, Andrum et Parum insulas, Tenos magnitudine quarta Cycladum est.

Ex censu anno 2001 facto tum 8574 incolarum Teni habitabant, Libellus Callicratis anno 2010 insulae novem annis post 8115 incolarum fuisse indicat. Urbs principalis idem nomen habet, vulgo autem Placa appellatur.

Forma Teni anno 1598 depicta

De loci natura

[recensere | fontem recensere]

Tenos 27 km in longitudinem, in latitudinem usque ad 12 km, superficiei autem area 194.6 km² patet. Litus permultis praecipitibus circumdatum paucos tantum sinus navibus aperit ad applicandum. Insula in longo montium iugo consistit a parte caurina ad euroam verso. Montes plerumque ex lapide schisto sunt, quamquam in orientali parte etiam granites atque in occidentali latere septentrionis marmor instar Pentelici reperitur. Planitiae plerumque in regione inter orientem et meridiem sitae sunt, inter quas in primis Cionia (Κιόνια) hodie multa viatoribus deversoria praebet natatoribusque paraliam idoneam. In parte orientali Tsicnias (Τσικνιάς) surgit, rupes 726 m alta, ab antiquis Gyraea petra (Γυραίη πέτρη) appellata.[1] Tenos olim aquis scatebat, quam ob rem epitheto q.e. Hydrusa[2] 'aquosa' ornabatur. Sed non solum aquarum abundantia sed etiam proprietate excellebat Tenos: Athenaeus enim narrat Teni esse fontem, cuius aqua vinum non miscetur.[3]

Tenos, quamquam solo parum fecundo est, antiquis temporibus allii cultu adeo nota erat, ut Graecis in proverbio esset.[4] Constat Tenum olim etiam tanta vi serpentium occupatam esse, ut Ophiusa[5] (Ὀφίουσα) 'serpentibus scatens' appellaretur.

Administratio

[recensere | fontem recensere]

Tenos est propria unitas regionalis regionis Aegaei Australis et unicus huius unitatis regionalis demus. Haec unitas regionalis anno 2011 in administratione Graeca reformanda (vide: Callicratis) ex pristino Cycladum praefectura formata est. Simul Teni demus sequentibus demis coagmentatis ortus est:

  • Exoburgum (Εξώμβουργο)
  • Panormus (Πάνορμος)
  • Tenos urbs (Τήνος)

De rebus Teni gestis

[recensere | fontem recensere]
Exoburgum Tini anno 1703 pictum.

Ineunte fere saeculo IX a.C.n. coloni ex Eretria, urbe Euboeae, deducti insulam habitare coeperunt. Primam polin in terra interna partis orientalis condiderunt aliaque minora habitacula hic illic posuerunt. Tenos in dicione Eretriae mansit usque ad bellum Lelantinum medio fere saeculo VII gestum, quo Chalcis Eretriam superavit.[6] Anno 490 Tenos in potestatem Darei, regis Persarum, redacta est. Decem annis post Tenii, qui ad bellum Salaminium unam triremem classi Persarum paraverant, proelio incipiente defecerunt ad Graecos, quos etiam de Persarum consiliis certiores fecerunt.[7] Ob haec merita Tenii postea in tripode Apollinis Delphis et in simulacro Iovis Olympii commemorabantur. Inde ab anno 454 Tenos cum aliis Cycladum insulis foederi Delio adiuncta Athenis annua tributa pendere coepit. Anno 415 socia Athenas adiuvit in Syracusis adgrediendis. Tenos etiam anno 411 in democratico regimine Athenis evertendo adfuit.

Anno 377 Athenae iterum Tenum sibi societate et foedere adiunxerunt.[8] Deinde anno 362 Alexander Pheraeus, tagos Thessalicus, piratae modo Teni polin (et aliarum quoque Cycladum insularum urbes) vastabat incolasque in servitutem redactos deportabat.[9] Itaque polis, cum alioquin restituenda esset, medio fere saeculo IV ad meridianum orientis partis litus propius portum admota est. Posthac Tenos, praesertim cum templum Posidoni et Amphitritae dedicatum, in planitie Cionia 2 km ad occidentem ab urbe situm,[10] eodem fere tempore refectum atque auctum esset, sedes religiosa Graecorum facta est. Etiam in rebus politicis graviores partes agere coepit.

Ab anno 307 metoeci sive inquilini Tenii Athenis isotelia sive aequabilitate tributoria fruebantur pactoque iuridiciali accessum ad tribunal habebant. Quae beneficia ab Atheniensibus acceperant, quod Demetrium Poliorcetam adiuvissent in recuperandis Athenis a Demetrio Phalereo.[11] Anno 281 Tenos Athenas misit legatum, qui de confirmandis isotelia aliisque beneficiis iam antea acceptis consultarent. Ut ex inscriptionibus (sicut IG II² 660) apparet, haec beneficia confirmata sunt.[12]

Inde ab anno 200 Tenos in protectoratum Rhodiorum redacta est cum aliis insulis. Praesentia Rhodiorum multis modis sentiebatur: statio enim navalis Rhodiorum Teni erat, unde omnes insulas custodire possent; nummi Tenii illis temporibus balausio Rhodio impressi sunt; epistatae sive praefecti Rhodii Teni versabantur; etiam Rhodiorum numina in inscriptionibus illorum temporum nominabantur. Antiochus III, clade apud Thermopylas anno 191 accepta, a Chalcide profectus classem suam in Tenum applicavit,[13] sed fortasse praeter opinionem, quippe cum in regionem sub Rhodiorum dicione redactam pervenisset, vi et armis acceptus est.[14] His anno 190 gestis factum videtur esse, ut Rhodii ad Romanos transirent.[15] Rhodiorum dominatio anno fere 116 a.C.n. viribus Romanorum confracta est.

Primo saeculo a.C.n. Tenos vehementer bello Mithridatico oppressa etiam piratarum rapinis in paupertatem cecidit.[16] Anno fere 40 a.C.n. Marcus Antonius Andrum, Tenum, Naxum insulas donavit Rhodiis, qui quidem postea hoc donum amiserunt.[17] Aetate imperatoria Tenos denuo florescere coepit; cuius rei testimonio fortasse hoc epigramma est:[18]

Famam tibi non nego: olim enim te posuerunt κλεινὴν οὐκ ἀπόφημι: σὲ γὰρ προπάροιθεν ἔθηκαν
    laudandam volucres, Tene, Boreae filii.     κλῄζεσθαι πτηνοί, Τῆνε, Βορηιάδαι.
Verum Ortygiam quoque gloria tenuerat, et nomen eius ἀλλὰ καὶ Ὀρτυγίην εἶχε κλέος, οὔνομα δ᾽ αὐτῆς
    usque ad Rhipaeos Hyperboreos cluebat.     ἤρχετο Ῥιπαίων ἄχρις Ὑπερβορέων.
Nunc autem tu vivis, illa autem non iam. Quisnam sperarit νῦν δὲ σὺ μὲν ζώεις, ἡ δ᾽ οὐκέτι: τίς κεν ἐώλπει
    se vidisse Delum Teno desertiorem?     ὄψεσθαι Τήνου Δῆλον ἐρημοτέρην;

Tiberio imperante Posidonis delubro pristinum asyli ius iterum firmatum est. Quo factum est, ut hic locus sacer in pristinum splendorem tolleretur.[19] Tantum profecto apud Tenios grati pro beneficiis animi memoria valuit, ut statuas ponerent imperatoribus Traiano, Hadriano cum uxore Sabina, Antonino Pio, Treboniano Gallo, quorum tituli apud templum reperti sunt.[20] Post saeculum II nummi in templi reperti testimonio sunt delubrum a variorum visitatorum multitudine salutatum esse. Paullatim denique splendor et status templi praestantia Christianismi exstinctus aut mutatus quidem esse videtur.

Anno 1207 Tenos colonia Veneta facta, anno 1390 in dicionem Rei publicae Venetae redacta est, et, quamquam anno 1537 ab Ariadeno Barbarussa, nauarcho et cursario Ottomano, paulisper expugnata est, usque ad 1715 pars rei publicae Venetae remansit. A quo tempore sunt turres columbariae, quas Tenos admodum multas habet.[21] His saeculis caput insulae, ab ora maritima retracta, summo monte Exoburgo positum est. Ibi ruinae arcis Venetorum visitantur.

Anno 1715 Tenos denuo in dicionem imperii Ottomanici redacta est, quamquam multa privilegia oeconomica et negotialia retinuit. Die 31 Martii 1821 Tenos pars novae rei publicae Attico-Deliae facta est.

De religione antiqua

[recensere | fontem recensere]

Tenos templo Posidoni et Amphitritae dedicato apud antiquos vetus insula sacra erat.[22] Praeter hanc aedem etiam Dionyso et Aesculapio Teni sua cuique delubra erant.

Posidon et Amphitrite

[recensere | fontem recensere]

Constat Posidonem ab initio solum (sine Amphitrita) Teni cultum esse et aedem in nemore habuisse.[23] Sunt qui Posidonem ab initio deum medicum dicant Tenum pervenisse.[24] Aedes Posidonis, cum medio fere saeculo III a.C.n. magno opere renovabatur atque amplificabatur, simul etiam Amphitritae uxori dicata est. Cum etiam ius asyli delubro firmatum esset annuaque sacra Posidonia (Ποσειδώνια) ibi celebrarentur, omnia exstiterunt quibus opus esset ad prosperitatem divitiasque insulae parandas. Aedes Posidonis et Amphitritae proprium habebat portum, qui peregrinatoribus facilem praeberet aditum. Aedes etiam magnas habebat cenationes (ἑστιατόρια), quae vicinorum peregrinorumque viatorum multitudini corporis curandi locum darent.[25]

Situs aedis Posidonis et Amphitritae ab archaeologis repertus est. Templum duum fere chiliometrorum spatio ab urbe Teno ad Cioniam versus aberat. Apud Strabonem legimus Tenum non magnam quidem habuisse urbem, aedem autem Posidonis magnam in nemore extra urbem sitam.[26] Strabo sine dubio recte dixit, nam constat sacrum templi orbem hectareas fere 5 comprehendisse. Ex aede via sacra ad aram magnam duxit, in qua magnifica (4 m in altitudinem) posita erant Posidonis et Amphitritae simulacra a Telesia, artifice Atheniensi, confecta.[27] Aedes ipsa 20,90 m in longitudinem, in latitudinem autem 16,10 m fuit.

Ex titulis aliquid de sacerdotibus templi Posidonis et Amphitritae cognoscimus. Videtur enim sacerdotium hereditarium (διὰ γένους) fuisse:[28] itaque Theodaesius sacerdos Sosibii sacerdotis filius fuit. De Malthaca, Philini filia, plus cognovimus. Ut enim in sacerdotium venire posset, Theopithi sacerdoti, ut sibi adoptator fieret, persuasit. Malthace ipsa familia divitissima orta fratrem habebat Satyrum, qui amplissimis muneribus Teni functus magnas fecerat donationes publicas.[29] Architheoresasa (ἀρχιθεωρήσασα 'sacrae legationi praefecta') appellata Deli et fortasse alibi quoque Teniorum legationi sacrae praefuit.[30]

Etiam Dionyso sua erant sollemnia sacra, Dionysia (Διονύσια), quae in templo Dionysii celebrabantur. Haec aedes in urbe Teno sita erat prope locum, in quo ecclesia Panagiae Evangelistriae nunc stat. Eodem loco etiam reliquiae theatri Dionysii repertae sunt. Utrum Dionysus an Posidon Teni antiquior fuerit, ambiguum est, namque in veterrimis titulis (ab initio saeculi III a.C.n.) uterque laudatur. Simulacrum Dionysii in nummis tantum servatur.

Dubium non est, quin Aesculapius suam habuerit aedem,[31] sed, quo loco posita sit, nescimus. Unum tantum sacerdotem Aesculapii ex titulis cognovimus, Medium, cuius avus Medius et pater Suniades magna munera publica expleverunt.

De religione Christiana

[recensere | fontem recensere]
Ecclesia Panagiae Evangelistriae

Incolarum fere dimidia pars Ecclesiae Catholicae, alii Ecclesiae Orthodoxae adhaerent. Fides Catholica a Venetianis in insulam lata est, qui saeculo decimo tertio etiam archidioecesim adhuc exstantem condiderunt.

Tenos est sanctuarium Marianum maximi momenti in Graecia. Toto anno, imprimis autem die 25 Martii[32] et die 15 Augusti in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis pluria milia peregrinorum ex omnibus locis in ecclesiam Panagiae Evangelistriae (Παναγία Ευαγγελίστρια sive Παναγία της Τήνου) confluunt ad iconem, quae miraculosa putatur, venerandam.

  1. Hom., Od. 4.500 & 507; Lycoph., Alexandra 390sqq.; Archilochus fr. 56 Diehl (Sandbach 1942).
  2. Plin., Nat. 4.65. Plinius hic Aristotelem citat, qui igitur Ὕδρουσα scripsisse videtur; Eustathius de Dionysio Periegeta commentans Ὑδρόεσσα scripsit (in Dionys.Per. 525).
  3. Ath. 2.143c ἐν Τήνῳ κρήνη ἐστὶν ἧς τῷ ὕδατι οἶνος οὐ μίγνυται.
  4. Apud Aristophanem legimus Aesculapium ad unguentum conficiendum "tribus Teniorum alliorum capitibus" usum esse (Plut. 718 σκορόδων κεφάλας τρεῖς Τηνίων).
  5. Plin. Nat. 4.65.
  6. Strabo 10.448.
  7. Hdt. 8.66.2; 8.82; Paus. 5.23.2.
  8. IG II 17.
  9. Dem., Oratio 50.4.
  10. Étienne & Braun (1987).
  11. Reger (1992: 366-368).
  12. Tenii cur necesse esse iudicaverint de confirmanda isotelia cum Atheniensibus consultare, parum liquet. Reger (1992: 368-379), argumento a Gauthier (1979) proposito firmiter nixus, rerum condiciones credit Piraeo ab Atheniensibus recuperato adeo mutatas esse, ut beneficia antea ad socios adlata sine ulla dubitatione non valerent.
  13. Liv. 36.21.1.
  14. Reger (1992: 379-381); cf. Étienne (1990:122-123).
  15. Reger (1992: 381).
  16. IG XII 5 nº 860 & nº 898.
  17. App., Bellum civile 5.7.
  18. Hoc epigramma Antipatri Thessalonicensi (Augusti fere coaevo) adscriptum in Anthologia Graeca III 9.550 legitur. Latine reddidit Neander.
  19. Tac., Ann. 3.63; IG XII 5 test. 1381.
  20. IG XII 5 nº 935 & nº 937 & nº 938.
  21. De turribus columbariis Teno propriis vide hanc[nexus deficit] symbolam.
  22. IG XII 5 nº 860.17.
  23. Tacitus (ann. 3.63) cultum Posidonis dicit iussu oraculi Apollinis Delphici institutum esse.
  24. Philochorus frg.184 [= FHG I 414].
  25. Strabo 10.5.11.
  26. Str. 10.5.11 Τῆνος δὲ πόλιν μὲν οὐ μεγάλην ἔχει, τὸ δ᾽ ἱερὸν τοῦ Ποσειδῶνος μέγα ἐν ἄλσει τῆς πόλεως ἔξω.
  27. Sic Philochorus, frg. 185 [= FHG I 414]. Sunt qui Philochorum false hoc nomen scripsisse putent dicantque haec simulacra a Telesino Atheniensi facta esse. (Fiehn 1934: 521).
  28. IG XII 8 nº 925 & nº 950.
  29. IG XII 5 nº 946.
  30. Fiehn (1934: 526).
  31. IG XII 5 nº 863-866.
  32. Est dies festus Annuntiationis Domini, apud Graecos simul festum ecclesiasticum et gentilicium, quia hoc die anno 1821 seditio contra Turcas coeperat, quae (pro Graecis) bene successit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • J. Theodore Bent, The Cyclades, or Life Among the Insular Greeks (Londinii: Longmans Green, 1885) pp. 231-268 (Anglice)
  • Étienne, Roland & Braun, Jean-Pierre (1987) Ténos, I: Le sanctuaire de Poséidon et d'Amphitrite. Lutetiae: de Boccard. (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome, fasc. 263)
  • Étienne, Roland (1990) Ténos, II: Ténos et les Cyclades du milieu du IVe siècle avant J.C. au milieu du IIIe siècle après J.C. Lutetiae: de Boccard. (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome, fasc. 263bis)
  • Fiehn, Karl (1934) Tenos. RE 5A, 507-532.
  • Gauthier, Philippe (1979) La réunification d'Athènes en 281 et les deux archontes Nicias. Revue des Études Grecques 92, 348-399.
  • Reger, Gary (1992) Athens and Tenos in the early Hellenistic age. Classical Quarterly 42, 365-383.
  • Sandbach, F.H. (1942) Ἄκρα Γυρέων once more. Classical Review 56, 63-65.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera