[go: up one dir, main page]

Jump to content

Tonus

E Vicipaedia
Tonus durationum differentum.

Tonus appellationibus musicis est vel mensura certae frequentiae in Hz cui nomen datum est, vel graphica simulacra in systemate notationis quae durationem, frequentiam, aut ambas indicat, vel numerus strepituum in serie, fortasse in carmine et diagrammate.

Nomina tonorum

[recensere | fontem recensere]

Quia mores musicorum Europae Occidentalis valuerunt apud fere omnes modos notationis mundi, ut toni nominibus appellentur, nuper dantur litterae frequentiis, et numerus in quo octavo indicare. Hae litterae solent septem esse primae abecedarii Latini: A, B, C, D, E, F, G (in serie tonorum ascendentum). Litterae iterant ut tonus super G est A octavo altior quam A primo, in serie ad infinitum. Aures tamen hominum non possunt omnes frequentias auscultare: immo, possunt sonos inter 20hz et 20khz[1] Toni cuncti adhibentur in diagrammatis aut ordone sonorum.

F♯ in clave.
B♭ in clave.

Mores musicae occidentalis sunt octavos in partes 12 aequales dividere, at plurima diagrammata solum septem soni adhibentur (ita A–G satisfacit). Ergo litterae possunt dari augmentores sonos frequentiae inter tonos dati septem sonorum diagrammatis diatonici indicare. Volgissimi horum sunt acuti aut molles quibus 1/12 octavi vel semitono toni aut proprie tollantur aut degraventur. Signum acutum est ♯ (♯ in Unicodice) et signum molle ♭ (♭. In scribendo haec signa scribentur post litteras, exempli gratia F♯ indicat F acutum, B♭ B mollem, sed in notatione ante accidunt, sicut in picturis ad dextram . Signum naturale ♮ negat signa acuta et mollia priora. Omnes duodecim toni cuncti in octavo uno diagramma chromaticum fundant.

Quaedam rationes adhibent sufficem "is" ut acutum et "es" ut mollem significet (solum "s" post A aut E), e.g. Fis pro F♯, Bes pro B♭, Es pro E♭, etc. Alicubi in Europa, littera H indicat B, et si B indicat B♭. Alterae rationes nominant tonos (a C ad B) do, re, mi, fa, sol, la, si.

Nomen primus   secundus   tertius quartus   quintus   sextus   septimus
Naturale C   D   E F   G   A   B
Acutum (signum)   C♯   D♯     F♯   G♯   A♯  
Molle (signum)   D♭   E♭     G♭   A♭   B♭  
Acutum (texto)   Cis   Dis     Fis   Gis   Ais  
Molle (texto)   Des   Es     Ges   As   Bes  
Gallice/Italice Do   Re   Mi Fa   Sol   La   Si
Variationes Ut   -   - -   So   -   Ti
Germanice C   D   E F   G   A B H
Frequentia [Hz] 262 277 294 311 330 349 370 392 415 440 469 495

Nexus interni

  1. Ricardus Berg et Davidus Stork, De Soni Physica (Englewood Novae Caesareae: Prentice-Hall, 1995), p.a 144.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Musica

Haec stipula ad theoriam musicae spectat. Amplifica, si potes!