Rhea (avis)
Classis : Aves
Subclassis : Neornithes
Infraclassis : Palaeognathae
Ordo : Rheiformes
Familia : Rheidae
Genus : Rhea
Brisson, 1760
- †R. mesopotamica
- †R. pampeana
- †R. subpampeana
- R. americana American rhea
- R. pennata Darwin's rhea
- Pterocnemia Gray 1870
- Toujou Lacépède 1801
- Tujus Rafinesque 1815
Rhea est genus magnarum avium sine volatu familiae Rheidarum ordinis Rheiformium. Carina in sterno caret. In America Australi invenitur, Struthionis cameli et Dromaii novaehollandiae remote cognata. Plurimi taxinomiae eruditi duas species exstantis agnoscunt, quae sunt Rhea americana et Rhea pennata. Index Ruber IUCN Rheam tarapacensem tertiam speciem agnoscit; qui index rheas americanam et tarapacensem paene periclitatas in earum patriis aestimat, cum rhea pennata iam vigeat. Praeterea, ferus rhearum americanarum grex in Germania crescere videtur.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen rhea, primum anno 1752 a Paulo Möhring propositum, ex Rhea, una ex Titanibus in mythologia Graeca, appellatur, cuius nomen, in lingua Graeca ῾Ρέα, ab ἔρα 'solo' deduci putatur, aptum quia haec avis volatu caret atque super solum habitat.
Taxinomia et systematica
[recensere | fontem recensere]Genus Rhea a Maturino Iacobo Brisson, zoologo Francico, anno 1760 introductum est, Rhea americana typo generis.[1][2]
Species exstantes
[recensere | fontem recensere]Generi sunt duae species exstantes et octo subspecies.[3]
Imago | Binomen | Subspecies | Distributio geographica |
---|---|---|---|
Rhea americana (Linnaeus, 1758) |
|
Argentina, Bolivia, Brasilia, Paraquaria, Uraquaria | |
Rhea pennata d'Orbigny 1834 |
|
Altiplano et Patagonia in America Australi. |
Fossilia
[recensere | fontem recensere]- †R. fossilis Moreno & Mercerat 1891
- †R. mesopotamica (Agnolín & Noriega 2012) [Pterocnemia mesopotamica Agnolín & Noriega 2012]
- †R. pampeana Moreno & Mercerat 1891
- †R. subpampeana Moreno & Mercerat 1891
Rhea pennata non semper in genus Rheam digerebatur. Die 7 Augusti 2008, American Ornithologists' Union, ultimus adversarius, coniunctionem generum Rheae et Pterocnemiae sanxit, ut solum genus Rhea maneret.[5] Rhea nana, alia species tertia, a Ricardo Lydekker anno 1894 descripta est secundum unum ovum in Patagonia inventum,[6] sed eruditi hanc speciem nomen falsum hodie considerantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Brisson, Mathurin Jacques (1760). Ornithologie, ou, Méthode Contenant la Division des Oiseaux en Ordres, Sections, Genres, Especes & leurs Variétés. Lutetiae: Jean-Baptiste Bauche. Vol. 1, p. 46, Vol. 5, p. 8.
- ↑ Mayr, Ernst; Cottrell, G. William, eds. (1979). Check-list of Birds of the World. Volume 1 (2nd ed.). Cantabrigiae Massachusettae: Museum of Comparative Zoology. p. 5.
- ↑ Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Ratites: Ostriches to Tinamous". World Bird List Version 9.1. International Ornithologists' Union.
- ↑ IUCN (vide situs scientificos).
- ↑ Remsen Jr., J. V. (7 Augusti 2008). "Classification of birds of South America Part 01:". South American Classification Committee. American Ornithologists' Union. p. Proposal#348.
- ↑ Knox, A.; Walters, M. (1994). Extinct and Endangered Birds in the Collections of the Natural History Museum. British Ornithologists' Club Occasional Publications. 1. British Ornithologists' Club.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Rheam spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
- Pelliculae. Internet Bird Collection.