Regio Sverdloviensis
Civitas: Russia
Locus: 58°42′0″N 61°20′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Territorium Permicum, Komi, Districtus autonomus Chanty-Mansiensis – Iugra, Regio Tumenensis, Regio Kurganensis, Regio Celiabinscensis, Baschkiria, Alexandrovsky District
Forma
Gestio
Consilium: Legislative Assembly of Sverdlovsk Oblast
Vita
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, Asia/Yekaterinburg
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Sverdloviensis[1] vel Sverdlovskiensis[1] (Russice Свердловская область, tr. Sverdlovskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, die 17 Ianuarii 1934 formatum (regione Uralensi Russicae SFSR Unionis Sovieticae dissoluta) et ab anno 2000 ad districtum foederalem Uralicum pertinens. Metropolis eius est Catharinopolis, quae ab anno 1924 usque ad annum 1991 Sverdlovsk in honorem Iacobi Sverdlov vocabatur, unde et nomen regionis. Tagil Inferior, Verchoturia, Turinium, Sisertus, Serov, Asbestus aliae regionis urbes sunt. Irbitus, Isetus, Niza, Sisertus, Tagil, Tauda, Tschussowa, Tura, Ufa flumina regionis sunt.
Haec regio, in partibus media et septentrionali montium Uralicorum atque in margine occidentali planitiei Siberiae Occidentalis sita, cum territorio Permico in occidente, re publica Komi et districtu autonomo Chanty-Mansiensi – Iugra in septentrione, regione Tumenensi in oriente, regionibus Kurganensi et Celiabinscensi ac re publica Baschkiria in meridie contermina, aream 194 307 km² et plus quam 4 316 milia incolarum (anno 2019) habet.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 М.В. Клоков, Расообразование в роде тимьянов – Thymus L. на территории Советского Союза (Kioviae, 1973): "ditio Sverdloviensis" (p. 140) et "ditio Sverdlovskiensis" (p. 147).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Sverdloviensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 58°42′0″N 61°20′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |