[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pura (Sancta)

E Vicipaedia

Pura fuit, ut legendarie traditur, martyr antiquitatis Christianae. De annis et diebus natalibus et mortis item de parentibus nihil certum notum est; immo primus, qui nominis Purae mentionem facit, saeculo 16 Ioannes Sachs est.

Apud sanctum Ambrosium[1] legimus virginem quandam quondam Antiochiae fuisse, quae in fide sua Christiana constanter perseverans ab imperatore impio ad lupanar damnaretur. Militem Christianum eam veste inter sese mutata servavisse, hanc ita pudore pudicitiaque servata evasisse, illum autem ad supplicium ductum esse. Virginem ea re cognita statim revertisse cumque eodem certavisse, utri martyrium liceret subire. Postquam Ambrosius more oratorum utriusque argumenta acutissime proferri fecerit, postremo virgo animo dubiis dilacerata in discrimine locuta est: "non ego te mortis vadem elegi, sed praedam pudoris optavi. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis aut martyr mei" et "ego opprobrium declinavi, non martyrium." Sicut persona tragoediae nunc perducta est ad duas res aequaliter vitandas, quarum unam eligere necesse est. Postremo ambo vicerunt, utrique in rogo morienti palma victoriae et martyrii donata est. Quo facto multi paganorum, consilium imperatoris ad irritum perducentes, baptisma precati sunt.

Haec fabella materia facta est historiae "de virgine quadam Antiochena" Iacobi de Voragine, qui eam, Ambrosii verba mutatis paucis paucisque omissis repetens, in sua Legenda aurea rettulit.

Anno autem 1570 Sachs Norimbergae suum "schön new Meysterlied 'Pura die Jungkfraw vnd heylig Märterin'" (Latine 'novum carmen bellum "Pura virgo et martyr sancta"') edidit. Is primus fuit, qui lectores de nomine rebusque de vita eius paucis certiores facere voluit, dicens Ambrosium de ea temporibus imperatoris Valentis martyrium passa scripsisse. "Sutor idemque poeta"[2] noster legendam de Pura reddidit narrationem confessioni novae Lutheranae servientem, cuius defensor ac propugnator erat.

Paucis annis post haec fabula, nimirum sensu novae religionis autumata et interpretata, reperitur in libro cantuum "Aussbund Etlicher schöner Christlicher Geseng ..." anno 1585 edito. Nonum libri Ausbund carmen 17 stropharum a Hans Buchel[3] factum ibi inscriptum est "Eine schöne Historie, die sich unter Kayser Valerio hat zugetragen, von einer Jungfrauen, Pura genannt, und einem Jüngling. Geht in Georg Wagners Melodey." (Latine Historia bella sub Valerio gesta, de virgine, Pura nominata, et adulescente quodam. Modo Georgii Wagner.[4]. Hoc enim opere collectaneo Anabaptistarum Ausbund imprimis martyria sectatorum huius fidei, ab ecclesia Romana haeresis putatae, continentur, sed etiam sanctorum, quorum mores et passiones ad horum rationem et disciplinam pateant.

Item eandem fabellam Stephanus Augustus Winkelmann tractavit, cuius carmen "Pura" anno 1803 in "Göttinger Musen-Almanach" editum est. Hunc textum paulo post Achim von Arnim rescripsit et in primum volumen anthologicorum "Des Knaben Wunderhorn" (Latine 'Pueri cornu mirabilium '?) a se una cum Clemente Brentano factorum recepit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Cora Dietl, Eine neue Heilige des Protestantismus: Die Pura-Tragödie des Hans Sachs. In European Medieval Drama. Vol.18/2014, P. 111-128,

  1. Ambrosius,de virginibus 2. cap.4 (h. e. §§ 21-33).
  2. His verbis in lingua Theodisca "Schuhmacher und Poet dazu" Sachs professionem suam explicare solebat.
  3. Eiusdem, etiam Hans Büchl dicti, quinque carmina in Ausbund contenta sunt.
  4. Nova cantica componentibus mos erat strophas omnibus notas sibi proponere imitandas, ut facile canerentur. Ille Georg Wagner prius ecclesiae Romanae sacerdos, Carpentarius latinizatus, ipse anno 1527 martyrium in rogo passus est.