Plebs
Plebs (-bis >plebeius,-i) erat vulgus rei publicae Romanae, quae classi ad nobiles sive patricios sive patres non pertinebat. Imprimis e colonis et opificibus constabat. Cives Romani aestimabantur et discordia ordinum (ca. 500-287 a.C.n.) composita sub tutela iuris Romani erant. Distinguendi sunt a servis, qui interdum duae partes incolarum efficiebant. Plebes quae nihil pecuniae habebant proletarii appellabantur.
Inter discordiam ordinum plebeii saepius a patribus secessissent, ut concessiones in rebus oeconomicis, iuridicis, politicis adipiscerentur, quae tribunicia potestate comprehensae sunt. Plebi scita a concilio plebis facta leges, tribuni plebis magistratus habebantur. Tribuni plebis consilia magistratuum (ut puta coercitionem plebeii) dirimere potuerunt.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Jürgen von Ungern-Sternberg: Plebs. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 9, Metzler, Stuttgardiae 2000, ISBN 3-476-01479-7, col. 1124–1127.
- Katja Kröss: Die politische Rolle der stadtrömischen Plebs in der Kaiserzeit (= Impact of Empire. Vol. 24). Brill, Lugduni Batavorum / Bostoniae 2017.