[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pindarus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Pindar)
Pindarus aevo Romano sculptus post protomam Graecam saeculi quinti a.C.n. Musea Capitolina Romae MC 586.

Pindarus (Graece Πίνδαρος) fuit poeta lyricus Graecus. Patre Thebanus, ex aristocratica familia Boeotica ortus, novissimus et clarissimus inter novem lyricos habetur. Carmina quae supersunt e Pindari opere principes tyrannosque laudant pro gentis virtute victoriaque ludorum.

Multos per annos in Sicilia habitabat, praecipue Syracusis et Agrigenti, apud tyrannos Hieronem atque Theronem. Ibi poëtas cognovit Simonidem et Bacchylidem, in litteris aemulos. Pindarus, mores maiorum celebrans, par heroibus celebratis, etsi tyrannis sive regibus, suis versis fiebat. Sic poeta iuvenes instruebat haec exempla referens.

Opera copiosa a Pindaro composita, a philologis Alexandrinis in libros septemdecim collecta, quorum libri quattuor Epiniciorum nobis integri supersunt, una cum fragmentis aliorum:

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
Eruditio