[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pila nivalis

E Vicipaedia
Pilae nivales cumulati.

Pila nivalis[1] sive globus niveus[2][1] sive pila nivis[2][3] est globulus plerumque eiusdem fere magnitudinis atque pugnus humanus, qui facile ex nive confici potest. Saepe in pugna iocosa, cuius finis est pilas in adversarios conicere, adhibentur. Pilis autem maioribus pupuli nivales construuntur.

Nonnumquam (perraro quidem) fit, ut pilae variarum magnitudinum vento, nullo homine adiuvante, formentur.[4]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce "snöboll".
  2. 2.0 2.1 Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  3. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. "snowball".
  4. De globis niveis vento effectis apud Telegraph (Anglice).