[go: up one dir, main page]

Jump to content

Petrus Burmannus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Petrus Burmannus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Burmannus: imago
Petrus Burmannus: imago
Nativitas: 6 Iulii 1668; Traiectum ad Rhenum
Obitus: 31 Martii 1741; Lugdunum Batavorum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Vide etiam paginam discretivam: Burmannus.

Petrus Burmannus (natus Traiecti ad Rhenum 1668; mortuus die 31 Martii 1741; interdum senior dictus, quo verbo a nepote distinguitur) fuit philologus et bibliothecarius.

Fuit alumnus Universitatis Ultraiectinae ubi philologiae Latinae praecipue studuit, magistris Ioanne Georgio Graevio aliisque; breviter Lugduni Batavorum philosophiam linguamque Graecam persecutus est professore Iacobo Gronovio. Anno 1696 professor artis rhetoricae et historiae Ultraiecti factus est, moxque et philologiae Graecae; sed anno 1715, successor Perizonii, cathedram historiae linguaeque Graecae et artis rhetoricae apud Academiam Lugduno-Batavam nactus est. Ab anno 1724 bibliothecae eiusdem academiae director fuit. Hodie autem ob editiones auctorum Latinorum cum variorum eruditorum commentariis munitas praeclarus est. In editione utilissima librorum Satyricon Petronii Arbitri supplementa nuper a Francisco Nodot in textu inserta falsa esse satis monstravit.

Monographiae

[recensere | fontem recensere]
Pagina prima editionis Quintiliani (1720)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Samuel Johnson, necrologia Burmanni in Gentleman's Magazine (Apr. 1742)
  • Herbert Jaumann, Handbuch Gelehrtenkultur der Frühen Neuzeit vol. 1 (2004) pp. 146-147 textus incompletus

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]