[go: up one dir, main page]

Jump to content

Paridae

E Vicipaedia

Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Superfamilia : Passerida 
Familia : Paridae 
Vigors, 1825
   
Subdivisiones: Genera
5–10; vide commentarium
Synonyma
Vide commentarium.
Baeolophus bicolor solum in America Septentrionali endemicus est.
Parus major in Finnia canit.
Cyanistes caeruleus praedam tenet.
Poecile palustris olim in genus Parum digerebatur, sed in genus Poecile nuper digesta est.

Paridae sunt magna familia parvarum avium ordinis Passeriformium, quae plerumque in hemisphaerio septentrionali et Africa fiunt. Plurimae olim in genus Pari digerebantur.

Quae aves plerumque sunt parva species pingues et silvestres, quibus sunt rostra brevia et pinguia. Nonnullis sunt cristae. Longitudine variant a decem ad viginti duo centimetra. Sese ad circumiecta accommodant, diaetam mixtam petentes, quae plerumque in seminbus et insectis consistit.[1] Multae species vitam prope habitationes hominum degunt, et machinis avium pascendarum facile appropinquant ad semina vel nuces adipiscentes, aliosque victus capere discunt.

Species ordine taxinomico digestae

[recensere | fontem recensere]

Formula:Cladogram

Una ex Paridis in arbore hieme sedet.
Quattuor aves variae, sed Aegithalos caudatus, avis summa dextra, inter Paridas non digeritur.

Familia: PARIDAE[2]

  1. Forshaw er Perrins 1991: 202–203.
  2. Gill, Frank; Donsker, David, eds. "Waxwings and their allies, tits & penduline tits". World Bird List Version 6.1. International Ornithologists' Union .
  3. James, H. F. et al. (2003). Pseudopodoces humilis, a misclassified terrestrial tit (Paridae) of the Tibetan Plateau: evolutionary consequences of shifting adaptive zones. Ibis 145: 185–202.pdf file Formula:Webarchive.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Forshaw, Joseph, et C. Perrins. 1991. Encyclopaedia of Animals: Birds. Londinii: Merehurst Press. ISBN 1-85391-186-0.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Paridas spectant.